eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2433. 1636 januari 10. Van A. Oxenstierna1.

    Nobilis et magnifice domine legate,

    Significavi prioribus literis de dato 15/25 Decembris2, quas oblationes et quae promissa legatus St. Chaumontius3 faciat, si ad pacem cum Caesare4 nisi cum ipsis venire nolim.

    His diebus iterum quendam e suis ad me ablegavit ejusdem rei causa. Et praeter solutionem debitarum 500.000 ℔ annuatim ducenta millia imperialium offert aliasque adhuc addit conditiones in casum novae obligationis et novi foederis, quarum mentio tanti non refert, omnia eo tendentia, ut manus mihi ac patriae meae liget, quo in alienum nobis forte tempus tractatus pacis differamus.

    Ego adhuc conor tenere rem in suspenso, quemadmodum ex literis ipsius5 et meo responso6 sub literis A et B adjunctis vobis non difficile erit iudicare. Interim nihil omitto eorum, quae ad bellum, si necesse sit, continuandum spectant et res nostrae adhuc prospere succedunt.

    466

    Quemadmodum nunc quo in statu omnia ad exercituum7, carthae sub lit. C8 te docebant9, id quod hac occasione significandum tibi duxi, et de caetero feliciter valere voveo.

    Dominationis tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Stralsundii, die ultima Decembris Anni MDCXXXV.

    Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, Sacrae Reg.ae Maj.tis Sueciae Consiliario et ad Christianissimum Galliae Regem Legato Ordinario.

    In dorso schreef Grotius: 31 dec. 1635 Cancellarius.

    En boven aan de brief in margine: rec. 21 febr. n. st.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. eigenh. ondertek. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1. afd. XIV, p. 408. Beantw. d. no. 2486.
    2 - No. 2412.
    3 - Melchior Mitte, graaf van Miolans, markies van St. Chaumont, ambassadeur van Lodewijk XIII bij Oxenstierna in Duitsland.
    4 - Ferdinand II.
    5 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XIV, p. 404.
    6 - Dd. 8 januari 1636; zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XIV, p. 366.
    7 - Vermoedelijk is hier een woord uitgevallen.
    8 - Ontbreken.
    9 - Te lezen: docebunt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]