Illustrissime Domine,
Quas nudiustertius a te accepi literas, multis sunt refertae rebus, pro quibus
476
gratias debeo agoque, sed, ut nunc fit, veteres, scriptae scilicet Xbris 4/142, cum recentiores alias ab aliis aliquanto ante3 acceperim.De Scenquiano castello4 quam conceperamus spem, video in ver differendam.
Quos ibi sermones habent regis Galliae5 legati6 de constanti regis animo pacem nisi in commune nullam amplexandi eosdem nuper habuit mecum magnus cardinalis7. Et spero Dn. Grubbium8 a D.S. Chaumontio9 ea relaturum, quae fortissimo viro D. cancellario10 in rebus sane difficilibus solatio esse possint.
Iacobus, comes Hanoviensis11 plane talis est, qualem praedicas, magnique fit ab omnibus, qui eum viderunt. Praemiserat jam magnam sui famam ex rebus actis, quae multum aucta est conspecta etiam morum comitate.
Id quod nunc circa landgravium12 faciunt Galli, pridem factum oportuit, non minus quam de legatione S. Chaumontii. Rebus ut nunc sunt constitutis, tempora quamvis brevia plurimum momenti trahunt. Galassii13 exercitus creditur maxima ex parte in agro esse Herbipolitano.
Congruit in hoc tempus, ut multa simul in motu sint negotia, quae quorsum sint casura, plurimum refert: Polonica consultatio de probandis pactionibus cum nostris14 et de matrimonio15; Batavorum de induciis; Caesarianorum trans Alpes transitus; iter16 Granae17 in Westfaliam. Valettae18 liberandam ad Alsatiam. Feuquerius19 heic in morbum recidit corporis infirmitatem onerante et animi aegritudine ob neglectas, ita ille censet, optimas per Germaniam occasiones
Rumor est ad Germanicas res vocari Rohanium20, in Vallis Telinae curam successuro Thoirasio21, qui22 post res tam gloriosas in otio haberi sine dedecore Galliae non potest. Bremam ad Sesiam et Padum diligenter munit Sabaudus23
477
perque Lomelinam et altera parte per agrum Laudensem vagatur populabundus sociorum miles24.Video regis Daniae25 amicitiam hic in pretio esse. Tamen, ut aut ille aut Angliae rex26 palam arma pro suo suorumve jure induant, sperare non audeo. Si tamen vel id tantum ostendant, nisi aequa impetrentur, esse sibi et vires et animos, hoc ipsum fructu suo non carebit.
De templo pontificio Londinii jam audieris. Puto legeris et Seldeni librum27 multos simul adversarios excitantis. Magna est viri eruditio. Dixit mihi legatus Scutamorius28, nihil dum se heic promovisse, non esse tamen sine spe: Romae differri de matrimonio Palatinae29 cum Vladislao rege auctoritatem, donec, qui Poloniae conventus facturus sit, appareat.
Scribit Peblicius30 Tiguris 13/23 Decembris nondum transiisse trans Alpes conductum ab Hispano31 militem, quod ad Helvetiis pecuniam repraesentandam aliquid abesset.
Masarinum32 Galliae faventem hinc avocari intelligo signumque id esse aulae romanae magis in Hispanum nutantis.
Deus tibi et tuis fautor adsit optimaque consilia secundet.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Ianuarii 1636.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae 16/26 Ian.