Nobilissime Domine,
Marinus2, cujus litteras ad magnum D. cancellarium3 mitto, et suas res mihi commendat et iter suum urget Constantinopolitanum non dubitans, quin Turcae4 pax cum Persa5 jam in propinquo, aut facta sit, eaque magnas rerum gerendarum in illis locis paritura sit occasiones. Ego quid temporibus conveniat, tantis spatiis a vobis dissitus, judicandum mihi non sumo; tantum de amico amicum facere memorem puto ab officio non alienum.
514
Acta conventus Suedici ut prudenter composita a rerum peritis hic laudantur.
Intelligo ex Polonis Dantisci dissidiis protestantium inter se regem6 frui stabiliendae suae potentiae.
Spina Palatinus7, qui hic est, mihi narrat centurias esse Gallorum, quae quinque tantum milites habeant. In oppidi cujusdam praesidio duos tantum milites repertos; cohortes sive regimenta reperiri trecentorum tantum. Legatus8 lilii9 apud Tulipam10 arcana quaedam ibi proposuit super Ciceronianismo11, Viennae12 Alexandrini13 petunt investituram14 Numae15. Responsum tulere16 nihil impetraturos, nisi prius petatur venia17; videntur tamen illi18 non desinere spes in Virginio19 collocatas habere.
Vale cum amicis.
VII Febr. novi cal. MDCXXXVI.
Hoc vere Constantinopoli exspectatur sultanus fracta multum Persae potentia, quem pacis cupidum fore non dubitatur.
Parmensis20 studium in res Gallicas magno est21 probatum pignore, suo in hanc aulam adventu.
H. Grotius.