Illustrissime Domine,
De literis tuis vere dixerim, quod de Demosthenis atque Ciceronis orationibus dictum memini, meliores esse, quanto sunt longiores; si tamen longae dicendae sunt vix id concessuro Philemone2, cujus illud mihi in mentem venit:
τὸν δ εὖ λέγοντα μὴ νόμιζ᾽ εἶναι μαϰϱὸν, μηδ᾽ ἂν σφόδϱ᾽ εἴπῃ πολλὰ, ϰαὶ πολὺν χϱόνον3.Accepi autem illas tuas, pro quibus gratias ago, 18 Ianuarii scriptas ante hoc biduum simul cum illis a magno cancellario4.
Ego tecum sentio, sicut perniciosa fuit protestantibus pax Pragensis5, ita nihil boni eis sperandum a pace quam pro suo arbitratu recturus sit pontifex6.
De Hispanis sic existimo: pacem temporariam daturos Batavis satis commodam, si eos a Gallis diducere possint. Nam magnos in Belgico paratus fieri contra Galliam audimus. At si Batavi, quod fore confido, stant eis, quae cum Gallis pepigere7, multae difficultates, multae morae intervenient; tandem tamen, ut arbitror, pax fiet ex usu validiorum sua vi caetera trahentium.
De scripto illo apud vos Gallicorum legatorum8 nihildum comperi.
Quae Roma his diebus ad Masarinum9 venere literae, aulam hanc implerunt spe non malae pacis.
De Lotharingia non ita difficilis futura est compositio. Sunt modi talia temperandi inter novos possessores et veteres dominos.
Me quod attinet, video nunquam quieturos illos, qui mihi non ob aliud male volunt quam quod male fecerunt. Ego neque de illis male sum meritus et de rebus Suedicis haud male me meriturum spero. Si non semper laeta nuntio, in me ea culpa non residet. Est id belli ingenium, et res prosperas tristibus misceat nec ulli se semper et sine exceptione indulgeat. Ut ecce nunc Gemeram captam a cardinali
523
Valetta10 audimus: contra Longuium, quod inter Lutsenburgum et Viridunorum oppidum est, obsessum, nisi et captum ab hostibus; multum auctis accessione novorum e Polonia militum, qui ad 6 millia esse putantur; adversus quos dux Bernhardus11 hinc auxilia orat hostium 800 ad Boviniacum caesis novam laudem ac gratiam adeptus. A Curliaci, quod a castello Fontani non longe abest, oppugnatione rejectus est Rohanius12. Sed Alexandriae vicina impune populantur Galli. Sabaudi13 consilia multis suspecta sunt. At Parmensis14 se ipsum fidei pignus adfert. ... οὐϰ ἒστιν ἀγαϑὸν τῷ βίῳ φυόμενον, ὥσπεϱ δένδϱον ἐϰ ϱίζης μιᾶς ἀλλ᾽ ἐγγὺς ἀγαϑοῦ παϱαπέφυϰε ϰαὶ ϰαϰόν15.D. cardinali Riceliaco gratias et egi et debere me profiteor, quod mecum candide egerit; faciam, quantum mearum erit virium, ne eum de me bene existimasse poeniteat. Tumvero gaudeo adversus malignos interpretes mihi in tuo quoque testimonio paratum esse praesidium.
Ut literas quasdam meas ad magnum dominum cancellarium hostes terra aut mari ceperint, scio fieri potuisse. Sed non ita stultus judicari debeo, ut ad virum tam subacti in illis rebus judicii de Gallicis Batavicisque16 rebus, ea scripserim, quae ipsi, quia volunt, somniant.
Acta conventus Suedici accepi; probantur a sapientibus. Maximi cancellarii invictam in tam fluxa undique amicorum fide constantiam summopere tecum admiror. Neque si, post tam longi temporis spes irritas, tandem patriae suae rebus, ut datur, consulit, reprehendendus erit ab illis, qui, si lumine habebant opus, oleum debuerunt affundere. De Gallis justas habet querendi causas. De Batavis quid judicandum sit, tute scis melius. Sed, ut ais, si quid peccatum est, erit corrigendi tempus, inter tardas Lunemburgensis conventus, ita enim credi jubet mos Germanicus, consultationes.
Legatus Magnae Britanniae17, cui ea, quae ad ipsum mandataque ipsi negotia pertinent, significavi, gratias tibi agit pro benigno de se judicio curaque rei communis. Non multum hic promovet; tum quod offendat illa de electorali nomine18 parum amica, ut Angli judicant, recusatio, tum quod hoc tempore, dum pacis negotium Romae cuditur, aperte in bellum descendere minus tutum existiment. Si quam viam monstrare possim praecidendis difficultatibus istis19, fecerim nihil aeque libens. Quaedam non ingrata suggessi. Rediisse electori valetudinem plurimum sane gaudeo. Deus diu afflictam Domum clemens respiciat.
524
Beverium20 audio a Batavis in Britanniam mitti, virum bonum et bono natum patre21.
Seldeniani libri22 unicum huc perlatum est exemplum. Nihil habet quod Suediam tangat, nisi mentionem foederis, quo Norvegis jus in mare, quod ipsis objacet, relinquitur. Ego non modo, cum eum librum legi, sed et cum primum in eo laborare Seldenum audii, dixi amicis non dubitare me, quin Cunaeum23 respiceret id certamen, valentem judicio nec minus antiquae historiae quam juris cognitione egregium. Et nunc audio ab Hollandiae Ordinibus ei id oneris impositum.
De Turca24 quae scribis, eadem aliunde nuntiantur. Utinam vel is metus christianos principes pridem sui nominis oblitos ad pacem non iniquam compellat.
Haec dum scribo de rebus Alsaticis propiora cognosco: Gemeram intra biduum captam novem non amplius militum damno. Ita jam Colmaria Schlestadum tuto comeari et utrique oppido tum a Spinali tum a Benfeldio allatis frugibus contra famem cautum in 6 menses, spe aliquid et a Basiliensibus impetrandi. Cardinalem Valettam in eo obsidio tactum ictu globi prope talum, sed ob intercedentem ocream innoxio, ivisse liberandam ad Hagenoviam cunctaque Alsatiae praeter Tabernas hosti derelicta. Copiarum ejus tenuitatem egestatemque cognitam interceptis Ossae25 literis multum animi Gallis addere. Longium captum constat, Viriduno timetur.
Haec nunc erant. In posterum, quae tempora tulerint, nunciandis non deero.
Deus et tibi tuisque privatim et publice publicum amantibus det omnia, quae christianos optare par est.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
observantissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Februarii A.o MDCXXXVI.
Addres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. 5 Martij A.o 1636.