Venisse huc Didericum2 jam e literis, quas die misi Veneris3, intellexeris. Eodem tempore tuis respondi.
549
Ex Cornelii literis4 cognosco eum a magno cancellario5 retineri ad latinarum literarum scriptionem.
Ubi venerit senator Reigersbergius6, de libello exhibendo, ut scripta ablata recuperem mementote7.
Casaubonianas literas8 spero te nacturum. Blavii9 ad actiones lentitudo mihi ad multa edenda properanti non convenit. Typi quoque Graeci mihi non placent, qui tales vellem, quales sunt in editione Anthologiae Stephaniana10 cum notis indicantibus nomina hominum, terrarum, montium, fluminum. Rogo igitur tu et Vossius11 consilio me juvetis. Ad Elzevirios12 nobis minus aequos nolim confugere, non tam hujus libri causa quam aliorum, quos vulgare paro ipsorum palato non responsuros. Qui sint alii a typis et correctoribus bene instructi, nescio.
Literae hic frigent; accedit propius bellum valido hoste ad finem Campaniae.
Vale cum parentibus13, tua14, tuis15, nostris16.
Tuus tuo merito
H. Grotius.
28 Febr. novi cal. 1636.