Frater optime,
Iam quartum itineri accingitur filius tuus nata minimus2, quare iterum has
395
ei ad te dedi litteras .... et fasciculo earum quas fert chartarum adjungi feci versionem Belgicam tui de jure belli et pacis commentarii3.De Cornelii4 itinere, ex quo Amstelodamo Harlingam discessit, nihil intelleximus. Certiora, ubi intellexerimus, confestim ad te scribemus, sed forte jam ille Hamburgo ad te scripserit.
Petro5 navigatio admodum displicet, ad studium juris animum applicasse videtur; et sane vereor, ut humido ejus temperamento humidum maris elementum satis conveniat. Labori nostro forensi qui magis in animi quam corporis defatigatione consistit suffecturum nullus dubito.
Conveni his diebus secretarium Wolfium6, qui nunquam se ullas tuas chartas vidisse asserit: neque ego ullam aliam investigandi viam novi, nemo enim jam inter deputatos est, qui tunc temporis rempublicam administraverit praeter Duvenvordium7, qui et ipse, ut et ante scripsi8, omnium est ignarus. Politica illa, quae domi Basii9 fuerunt, puto ad patris10 aedes successu locorum delata et inter ea esse, quae jam misimus: sed id tu optime scies, ubi tua acceperis Reigersbergius11 negat se quicquam ejus rei scire. Commendavi tibi antehac negotium remonstrantium, quod ipsis facessit Treselius12; scripsit ea de re late Utenbogardus13, quibus ego nihil addo, nisi ut qua potes homines juvare, ne dedigneris.
Video Delfenses nostros in praebendo tibi testimonio de actis in conventi tardiores esse quam oportet: quid si ad cognatum Adrichemum14 aut Dussenum15 aut utrumque ea de re scribas?
Nova non scribo, nam nescio, an filius jam abiturus sit, et hic omnia ita fluctuant, ut nihil certi scribi possit.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Decembris 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 12 Dec. 1635 W. de Groot.