Victores trans Ticinum fuisse Gallos iam constat. Rem latius explicabunt venturi nuntii: Haec interim certa sunt quae et litteris ad M. cancellarium addidi2. Non Germani tantum, sed et Hispani et Itali erant in hostili exercitu caesa hostium III millia, capti octingenti, machinae undecim, sarcinae, commeatus. Agri et messis potiti Galli. Pugnatum per sex horas duce Crequiaco3. Dux Sabaudus4 sub finem advenit praelii. Perierunt hostium duces Martinus Arrago5 et Gambicurta6. Tabernae Alsatiae iam de pactis agunt, quibus se dedant7.