eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    254

    2667. 1636 juli 10. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Publica videbis es meis ad M. cancellarium literis2.
    Dus Bernhardus3
    privata quadam offensione in praefectum Tabernarum Alsaticarum4 commotus, cum benignis conditionibus recipere oppidum nollet, inter oppugnandum digitum unum amisit et comitem Iacobum Hanovium5 aliosque primores.

    Praelii ad Ticinum famam video imminui. Machinas captas negatur. Martinus Arrago6, qui occisus scribebatur, tantum est vulneratus. Quae ea de re evulgantur7 mitto cum literis ad D. cancellarium. Mea, filiumque8 tuae commendo benignitati.

    Nescio, quid inter Hollandiam Galliamque intervenerit; nullas accipimus literas neque ego neque alii jam ferme sesquimensi: quas a te postremas accepi, erant jam datae XXIX Aprilis ex veteri Calendario. Interim de itinere magni cancellarii in Suediam, de novis supplementis ex Suedia, de adversis nostris, quae hostes nunciant, de landgravii9 constantia, de Luneburgici10 conciliis, nihil habeo, quod sciscitantibus respondeam. Spero his incommodis aliquod fore remedium.

    Vale quam optime.

    Tuae Nobilitatis amantissimus
    H. Grotius.

    X Iulii novi Cal. MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 39. Gedrukt Epist., p. 245; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 579. Geadresseerde, Peter Abel Schmalz, was secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    2 - No. 2665.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - De kolonel Georg Friedrich von Mülheim.
    5 - Jakob, graaf van Hanau-Münzerberg.
    6 - Don Martino d'Arragona; zie no. 2654, p. 235 n. 5.
    7 - Zie no. 2665, p. 249 n. 4.
    8 - Grotius had zijn oudste zoon Cornelis naar Duitsland gezonden o.m. om er de Zweedse rijkskanselier te ontmoeten.
    9 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg; zie V, p. 412 n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]