eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2675. 1636 juli 18. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima,

    Post illum de victoria ad Ticinum amnem, de quo scripsi2, alium quoque nuntium non minus laetum Francofurti literis accepimus 13/23 Iunii3 Majestatis Tuae copias ita improvisas Lamboio4 Hanoviam obsidenti supervenisse, ut castra ejus ceperint incenderintque, equitatum disjecerint et post pugnam acrem etiam peditatum. Ipsum Lamboium cum suorum mille Steinheimum se recepisse. Ibi a nostris premi machinarum incussu spemque esse, ut jam jam locus ille et dux ipse et ingens frumenti vis alendo Maguntiaco comparata in manus nostrorum veniat; Hanoviam non tantum a penuria rerum, quibus carebat, sed et a metu liberatam.

    262

    Tabernarum Alsaticarum suburbana jam tenens dux Vinariensis Bernhardus5, urbem oppugnaverat collocaveratque suos in ipsis valli terrei, quo oppidum defenditur, ruinis. In Dolam aditus cuniculus speratur.

    Hostilis ex Belgico exercitus capto Galliae oppido Capella partim vicinis locis obhaeret, partim Barrum Lotharingiae finitimum petiit.

    Excitati tam propinquo periculo Galli intentiores spero posthac erunt in res suas, quae ad res communes multum trahunt momenti.

    Novit Deus etiam mala - quale quod et de descensu hostium apud Narbonem susurratur - in bonum vertere: cujus paternae tutelae, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Tuam Majestatem resque ejus commendo.

    Lutetiae, 8/18 Iulii 1636.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 247.
    2 - No. 2655 dd. 4 juli.
    3 - No. 2674 aan Camerarius vermeldt als datum in de copie te Den Haag XXIV juni, in de uitgave der Epist. 26 juni; no. 2676 aan Oxenstierna geeft in de Oxenst. Skrifter 24 juni, in de Epist. 22 juni. Ik geef de voorkeur aan 24 juni, te meer, daar no. 2677 aan Nicolaes van Reigersberch ook die datum noemt.
    4 - Wilhelm, baron van Lamboy; zie no. 2665, p. 250 n. 15.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]