eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2687. 1636 juli 24. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Quod mihi a publicis negotiis subsecivi est temporis, id rerum Suedicarum antiquitatibus2 inquirendis insumo. Eam ad rem velim transmitti mihi, si quod est, dictionarium Suedicum sive addito latino sive alio quovis sermone; Novum quoque Testamentum lingua Suedica et exempla vetustissimarum inscriptionum sive sepulchralium sive aliarum. Vidi et latine versas leges Suedicas, quas itidem, si fieri potest, videre cupiam. Ad haec si mihi adjutor esse poteris, obligabis me; et dabo operam, ne sterile hoc beneficium apud me desideat.

    Hucusque scripseram, cum tuas accipio datas X/XX Iunii, in quibus miror cum septimo quoque die ad M. cancellarium3, ad te quoque scripserim, mensem et mensis dimidium elabi potuisse, ut nihil acciperetis. Sed et literae ad Sprecherum4 meae omnes et ipsius ad me ab aliquot mensibus in itinere nescio quomodo periere; et quas nuper ad Rhingravium5 miseram, pervenerant ad ipsum, sed sine magni cancellarii literis, quas una miseram. Si a Gallorum artibus haec eveniunt, non bene statur pactis de curanda literarum libertate. Literas magni cancellarii scriptas XX/XXX Maii6 mittente D. Camerario7 recte accepi. Habeo gratiam pro iis, quae nuncias, et pro bonis verbis Britanni8, ad quae responsum magni cancellarii videre avebo, ut ad ejus prudentissima praescripta ego quoque sermones meos temperem.

    287

    Te videre ac complecti coramque testari, quanti faciam a te diligi, utinam detur. Nostri omnes amicissimo animo te salutant. Miror a filio meo9 pridem10 me nihil habere literarum.

    Valere te opto quam optime.

    XIV/XXIV Iulii MDCXXXVI.

     

    Si placet M.D. cancellario ex pecunia Gallica dari Mousterio11, ut picturae, quas jussus fecit, accipiantur, florenos CCC; item si vult dari, quae dixerat III M. florenorum pro chartis Hottomannicis12, curabo, ut per Heufdium13 numeratio fiat et res expediatur. De admissionalibus14 quoque rem permitto ipsius arbitratui. Bis dat, qui cito dat15.

    Tuae nobilitatis studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 43. Gedrukt Epist. p. 250; ep. ex Mus. Meerm., p. 38; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 580; Marb. Beiträge V, p. 12.
    2 - Grotius' Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm verscheen posthuum te Amsterdam in 1665; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Fortunatus Sprecher von Bernegg, Zweeds agent in Graubünden.
    5 - Otto, wild- en Rijngraaf.
    6 - No. 2612.
    7 - De Zweedse gezant in Den Haag Ludwig Camerarius.
    8 - Karel I of diens gezant bij Oxenstierna Joseph Averie; Oxenstierna's antwoord zal dat van 21 juni zijn, Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 523 (no. 297).
    9 - Cornelis, door Grotius naar Duitsland gezonden o.m. om er in contact te komen met de Zweedse kanselier.
    10 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    11 - De Franse schilder Daniel Dumoustier; zie VI no. 2265, p. 205 n. 7.
    12 - Jean Hotman; zie VI no. 2265, p. 205 n. 8.
    13 - De Parijse bankier Johan H(o)eufft.
    14 - Anne, graaf van Brulon, en René Giraut; zie VI no. 2265, p. 205 en nn. 10 en 11 aldaar. Al deze gevallen, waarin Oxenstierna geld schuldig was, sleepten zich reeds enige jaren voort.
    15 - De woorden ‘Si placet ... cito dat’ ontbreken in de copie te Den Haag en in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]