Frater optime,
Pecuniam, uti mandaveras2, parentibus3 annumeravi quemadmodum ex paternis puto litteris4 intelliges.
Reigersbergius5 ad nos nondum rediit, sed hac septimana rediturus putatur; agam cum eo de omnibus tuis negotiis.
Heri extulimus Lugduni cognatam Ermgardam Reigersb[erg]iam6, quae Sculenburgio marito7 duabus tantum septimanis supervixit; eam ad sorores properantem mors prope Vorburgam in navigio oppressit, postea contagionis notae apparuerunt. Cras puto efferemus cognatum Guilielmum Debyaeum8, qui et ipse e castris domum navigans prope Iselmundam supremum obiit diem eodem mortis genere: nos reliqui omnes Dei gratia valemus.
In castris contagio valde grassatur neque quicquam adhuc rerum geritur, nisi quod princeps9 Staeckenbroecium10 cum equitatu in Brabantiam misit, incertum quo consilio.
Nos hic jam nihil fere habemus novi; tantum per Brabantiam accipimus Hispanos ad sua se recipere; caesine sint a Gallis an metu cesserint, nondum certo constat, et ideo valde avemus certiora a vobis intelligere.
Navis quaedam Societatis Indiae Occidentalis cepit aliam, quae trecenta circiter florenorum millia vehebat in Hispanorum stipendia eroganda; ea nunc in nostros cedent usus.
Plura jam non habeo, quare abrumpam Deum orans, ut te, tuam, tuos diu nobis servet incolumes. Salutem tibi multi amici et cognati scribere jusserunt, Reigersbergiae11, Endegestii12 nostri (?) et inter alios Heinsius13, Tisius14, Vorstius15.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, II Septembris 1636.
365
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reyne et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 2 Sept. 1636 W. de Groot.
Boven aan de brief: Rec. 4 oct.