eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    423

    2782. 1636 oktober 7. Van M. Casaubonus1.

    Vir amplissime,

    Tuas V. Kal. Aug. datas2 humanitate conditas singularl vereque tuas, - in quo nihil non singulare et divinum - accepi: sed eodem et istas fato, quo superiores illas tuas, cuius infelicitatem narrabant tibi postremae meae.

    Steuardus ille tuus3, quem mihi commendas, aut commendandum potius ut amico tradis, ubi gentium sit, ater an albus, nisi quantum e tuis colligere licuit, hactenus ignoro. Non id ego expectabam, vir summe, - ne sine causaa me queri putes - ut qui forsan alio festinabat cum primum huc appulit, ad me Cantuariam de via sua declinaret; aut ut alio quocumque tempore mei videndi: aut tradendarum tuarum caussa iter huc consulto susciperet. Sed ut per quos tuas ad me curavit, per eosdem verbo uno aut altero tum praesentem suum statum sedemque, tum quid illud sit, - quando, ut scis, generales commendationes apud viros magnos et occupatos tanti non solent esse momenti - ad quod per reverendissimum archiepiscopum4 benevolentiam adspirat, certo significaret, id expectasse me fateor, et nisi valde fallor, te quoque iudice, iure meritoque.

    Faciendum tamen putavi, ut eum prima quaque occasione, saltem quantum per te mihi innotuerat, verbisque tuis illustrissimo domino commendarem. Quare cum post aliquot septimanas gratiae eius, - ita hic loquimur - conveniendae oblata esset occasio, statim ille, quanti commendationem tuam faceret, verbis et vultu abunde demonstravit. Caeterum cum quaedam de commendato magis expresse quaereret, et ego meam ignorantiam, ut qui nihil de eo nisi quod a te, excusassem, promisit ille tamen daturum se operam, quandocumque Steuardus se illi offerret, ut ne vel nomen eius vel commendatio tua memoria sibi exciderent. Quod ut optimo animo ab ipso dictum esse, tam mihi certum quam quod certissimum; ita pro voto successurum, praecipue si diu sit, priusquam Steuardus illum adeat, - ut fluxae sunt plerunque tot et tam diversi generis curis obrutae talium virorum memoriae - praestare non ausim.

    Atque haec de Steuardo hactenus. Sed bonum factum, quod tandem aliquando adventu conspectuque suo nos beavit optatissimus, tuoque iam olim, nunc et tuo nomine charissimus, Johannes Reygersbergius5. Atque utinam per eius seu negotia, seu nimiam verecundiam non stetisset, quominus illo diutius frueremur. Crede mihi, vir eximie, is est propinquus iste tuus, ea modestia, prudentia, temperantia

    424

    iuvenis, - quantum ex pauculorum dierum convictu non incuriosis oculis observanti mihi coniicere licuit -, ut eius te nepotis poenitere minime debeat. Plura de eo non addam; sed nec possim maiora, si velim.

    Ad res meas quod attinet, nimis tui maiorumque tuarum occupationum oblivisceris, si quid ad curas tuas pertinet, quid agam, quidve in posterum propitio Deo moliar. Si tamen ita stat tibi sententia, et tam bene tecum agitur, ut aliquando tibi vacare contingat a magis seriis, praesto tibi est Iohannes tuus, idemque iam, si hoc non nimium est, meus; qui tibi abunde satisfaciat.

    Vale, vir illustrissime, et amare perge,

    Tibi devotissimum
    Mericum Casaubonum.

    Cantabrigiae, V. Kal. Octob. anni Iuliani MDCXXXVI.

    Adres: Amplissimo Domino, Viro Incomparabili, Hugoni Grotio, Lutet. Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: 26 sept. 1636. M. Casaubon.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. RK., S 6. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 2701; beantw. d. no. 2807. Gedrukt Merici Isaaci Filii Casauboni Ad Viros Eruditos Epistolae Selectae, p. 9 (in: Isaaci Casauboni Epistolae, Rotterdam 1709). Over de schrijver zie men V, p. 66 n. 5. Hoewel de datering op V. Kal. Oct. zou moeten betekenen, dat de brief van 26 of 27 september is (al naar gelang van exclusieve - zoals Grotius doet - of inclusieve berekening), zou uit Casaubonus' aanhef: ‘Tuas V. Kal. Aug.’ als verwijzing naar Grotius' schrijven van 5 augustus 1636 kunnen volgen ofwel, dat Casaubonus eenvoudig Grotius' datering heeft overgebracht in de oude stijl (exclusief) ofwel, dat de schrijver met zijn datering 5 oktober bedoelt. Mij lijkt echter na vergelijking met de datering van andere brieven van Casaubonus deze constructie te gezocht en ik dateer de brief dan ook volgens Grotius' dorsale notitie - maar dan inclusief - op 27 september oude, 7 oktober nieuwe stijl; Casaubonus dateerde oude stijl.
    2 - No. 2701 dd. 5 augustus 1636.
    3 - Adam Steuart; zie over hem no. 2701, p. 307 n. 4.
    4 - William Laud, sedert 1633 aartsbisschop van Canterbury.
    5 - Johan van Reigersberch, oudste zoon van Maria's gelijknamige oudste broer, de rentmeester-generaal van Zeeland Bewester-Schelde, die in 1632 was overleden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]