eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2797. 1636 oktober 16. Aan Willem de Groot1.

    De pecunia cura, frater, recta est, et gratias agimus pro hoc aliisque laboribus, quos nostris rebus impendis. Perge cum senatore Reigersbergio2 nostra omnia promovere. Deus te, tuam3, tuos nostrosque omnes ab iis, quae grassantur illic, malis servet.

    De principe Arausionensi4, quid facturus sit, magna hic exspectatio est. Galli nihil aliud quam sua defensant in Burgundia Picardiaque.

    At Itali principes, praesertim Parmensis5, sua perdunt. Rohanius6 ad Iulii

    441

    Caesaris res scripsit observata lectu digna boni ducis formam continentia7. Quod polliceretur.

    Mileterius8, acer quondam adversator Tileni9, librum edidit10, quo plane, verbis tantum mutatis, in illius concedit sententiam.

    Gaudeo nostri memoriam restare tum apud propinquos nostros Reigersbergios Endegestiosque11, tum apud viros eruditos Heinsium12, Tisium13, Vorstium14. Heinsii notata ad Novi Foederis Libros15 videre avebo simulque intelligere de iis theologorum judicia, imo et politicorum, qui saepe de theologicis rebus melius quam theologi judicant, quod animo sint a factionibus liberiore, ii maxime, quibus linguarum veterum aliquis gustus est.

    Vale cum amicis.

    Tibi devinctissimus frater
    H. Grotius.

    16 Octobris novi Cal. 1636.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 863. Antw. op no. 2740.
    2 - Nicolaes van Reigersberch.
    3 - Alida Graswinckel.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    6 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    7 - Zie voor dit geschrift no. 2790, p. 433 en n. 9 aldaar.
    8 - Théophile Brachet de la Milletière; zie V, p. 368 n. 10.
    9 - Daniel Tilenus; zie over hem III, p. 34 n. 5.
    10 - Christianae concordiae inter catholicos et evangelicos in omnibus controversiis instituendae consilium; zie no. 2757, p. 388 en aantekeningen aldaar.
    11 - Zie no. 2740, p. 364 en n. 12 aldaar.
    12 - De Leidse hoogleraar Daniel Heinsius; zie IV, p. 34 n. 8.
    13 - De Leidse theoloog Ant. Thysius; zie IV, p. 429 n. 12. Vgl. no. 2740, p. 364.
    14 - Adolf Vorst; zie IV, p. 14 n. 4. Vgl. no. 2740, p. 364.
    15 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. Lugd. Bat. MDCXXXIX; zie no. 2773, p. 407 n. 11.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]