Frater optime,
Gratus est nobis Losecatii2 adventus. Dabimus operam, ut videat se propinquos habere optime ipsi volentes.
Graswinckelii3 quod misisti4, quanquam in multis negotiis, vidi. Quod indicas mea, cum scriberet, non legisse, etiam te non monente cognovissem et ex verbis et ex rebus. Dignus est Seldenus5, quicum benigne agatur. Quae pauca Graswinckelio scripsi6, ad te aperta mitto, ut obsignes tradasque; judicium non fero. Cavendum enim mihi, ne in controversia detestabili nunc quicquam aut dicam aut scribam, quod τοῖς ϰϱατοῦσιν in mari Finnico Botnicoque nocere possit. Deinde stultus sim, si et alias amicas mihi gentes offendam illis blandiens, a quibus nihil hactenus nisi inimicum expertus sum.
Vale cum parentibus7 et amicis.
584
Tuus toto corde frater
H. Grotius.
14 Decembris 1636.