eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2903. 1636 december 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Mitto literas comitis Suessionensis2 ad civitatem Trecensem, cujus tenoris sunt et aliae ad civitates Campaniae. Accusatur illud in fine literarum, quod desiderium pacis et levandae plebis ostentando censorem videatur agere imperii et se jactare auris popularibus. Accedunt ejusdem ad regem3 literae, satis et hae grandiloquae, nec pro exulis fortuna. Mitto et responsum, quod frater regis4 Chavignio5 praescriptum dedit, in quo difficilis regi proponitur electio. Nam et probare matrimonium6 ex domo, quae gravissime se a Gallia laesam queritur, periculosum est et post tot collectas ad id rescindendum et parlamenti et episcoporum auctoritates parum dignitati conveniens; et, si id negetur; dare urbem, cui ut pignori incumbat, non tantum fidei publicae aliquam habet sugillationem, sed et, ut priorum temporum docent exempla, belli semen.

    Sunt qui putant cardinalem7, cum pacem videat inevitabilem, sponte concessurum ea, quae alioqui hostibus pactio et pontificis8 majestas sint extortura. Et de matrimonio eo posse permitti minore cum noxa, quod ejus feminae futura sterilitas - ita enim ex signis quibusdam judicatur - et fratris regii inconstans animus facturi sint, ut facile vilescat gratia.

    Sic et, ut altera pacis mora tollatur, de regina matre9 difficultas laborat cardinalis, Guenettii10 Coloniae negotia quaerentis jussu is, qui Bruxellae est, pontificis nuntius11 eo perducta jam re, ut non revocetur quidem, quod ipsa speraverat, sed si redire sponte velit, sinatur aut, si scribere ad regem velit, benignum responsum exspectet multum a nuntio rogata, ut quicquid potest ad pacem conferat tantoque bono, siquid est privatim durum concoctu, condonet. Iam permota est, ut sine Chantelupio12 et Sanctogermano13, tot libellorum in cardinalem fabris, parata videatur reverti, sed ita tamen, ut illos quoque sub communi obliviscendarum offensarum lege comprehendi velit. Sed de his, quid futurum sit, dies docebit,

    606

    quae, ni fallor, antequam expleantur colloquia, satis erit longa. Nam Hispani pro legatis Gallicis14 tuti itineris sponsores literas, quales Hispanicorum in usum Galli miserant, cum novissimus inde venit tabellarius, non misere perseverantes conqueri, quod pro Brezaeo15, cui parem delegerant, substitutus sit Lugdunensis cardinalis16. Adjuvat hanc conjecturam, quod ab Aysema17 scriptum memoraveram nuper18; ita existimari Ratisbonae intra sex menses nihil magni actum iri.

    Is Aysema apud Ognatium19 visus est Ratisbonae, privato forte impulsu aut imperio principis Arausionensis20. Nam publica mandata nulla habet: imo vetitus est de indutiis serere sermonem. Si verum est, super qua venerat re, illum accepisse responsa, quae e Batavis huc ad nonullos perscribuntur, inde quoque apparet quaesitis cunctationibus tempus ab Austriacis duci. Haec enim sunt capita, quae adjecta restitutioni pristinae inter Germaniam Batavosque pacis et commerciorum dicuntur. Quod haec pacta non debeant praejudicare juri nec domus nec imperii: - dicuntur pati, ut similiter apponatur salvo et ordine Belgicorum jure - reservari casum extremae necessitatis cessionem21 residuarum provinciarum et Indiarum - haec vero adjectio, quanquam dicitur captandae servandaeque tantum Hispani22 gratiae fieri, non totam evertit -, si Hispani vellent restituere, loca imperii - non puto ego futurum, ut id dicant Hispani, nam et Cameracum imperii est et Trajectum ad Rhenum et multa alia - an Ordines quoque idem offerrent; renuntiatio foederum contra caesarem23 et imperium - facilis solutio est nulla esse talia -; evacuatio landgravii24 et Suedorum ex Westphalia - id vero ab electoribus25 praepositum jam abiret extra terminos status medii: Batavosque amicis hostes faceret - debent pacta unicum habere finem et scopum ad faciendam totalem pacem et quasi interim durare - hoc postremum Batavis necessitatem imponit induciarum cum Hispano -.

    A Rusdorfio26 aliisque Ratisbona quae adferuntur literae nihil habent de morte Bavarici infantis27. Offerri Arundelio28 restitutionem inferioris Palatinatus sub lege permittendae ibi romanae religionis additoque, ut Angliae rex29 se pacis ejus, quae fiet, custodem fore profiteatur. De superiori Palatinatu et de dignitate electorali negotium aut propiori transactioni aut judicio servari. De alternanda electione mentionem non ferre Bavarum. Additur dixisse rex Hungariae30 Arun-

    607

    delio pacem ita faciendam, ut et Palatini et Lotharingi, quantum aequitas feret, ratio habeatur.

    Indidem scribitur Mansfeldium31 in Silesiam contra Wrangelium32 mitti, in Prussia Truxesium33 imperatori34 conscribere XVm militum et ab ipso praerogari pecuniam. A Ragotskio35 victos proelio Turcas bassarumque aliquos captos.

    Hic qui sunt ab Anglia legati36 cum Gallis agunt nonnunquam tentati tamen, an, si intra definitum diem non reddatur Palatinatus uterque cum electoratus jure, conjungere sua cum Gallicis arma velint; haesitant tractantque interim de commerciis aliaque id genus leviora negotia, quanquam persto credere posse et foedus aliquod inter ipsos Gallosque fieri ita valiturum, si pax cum Hispano fiat. Venturos ad arma Anglos tum ob alia credibile non est, tum quia parant se in ver, ut Batavos piscatores vectigales iterum faciant, magno gentis illius dolore et Hispani gaudio.

    Controversia, quae nuper exorta erat inter cardinalem Valettam37 et ducem Bernhardum38, nata erat ex delectu locorum ad stativa. Nunc Valetta Metis agit et parlamenti senatum conspectu suo semper praefectis gravem Tullos removet. Dux Bernhardus Gallorum auxiliis ex parte nudatus ita gravem sentit Gallasium39, qui contracto quod poterat copiarum in ea loca40 se intulerit, ut coactus sit cum suo omni milite se cis Ararim recipere, ne ibi quidem in tuto futurus, quando pontem in sua potestate habet Gallasius, nisi novis hinc copiis firmetur. Ea, quominus in urbem veniat, quod alioquin desiderat cardinalis Riceliacus, mora est.

    Ad conficiendos XXXV milliones, de quibus scripseram41, in annum sequentem, cum agri non sufficiant, ad urbes itur immunes antehac speranturque ab iis corradi posse XX milliones, quorum duos et semissim haec civitas sit toleratura, octavas mercedum, quas domus pendunt soluturis dominis ex altera parte, ex altera vero conductoribus.

    Iam nunc ad mulcendum reginae matris animum promittuntur ei de suis reditibus L millia scutatorum menstrua. Questa est apud pontificis nuntium42, quod pontifex paternam curam ad ejus calamitates tam sero verteret. Praeter postulata fratris regii, quae ut perscripta ab eo data sunt transmitto, ore insuper petiit, ut de domestico suo ministerio ipse sibi prospicere sinetur utque pecunias suis sumptibus destinatas ex arca quaestorum provincialium reciperet in posterum nec sibi cum Bulionio43 res esset, tanto tricone nummario: qui quotiescunque in odio se esse sentit ut nunc, abiturum se de praefectura aerarii minatur nec abit tamen.

    608

    In Campaniam, qui absentis comitis Suessionensis locum impleat, mittitur Castilionaeus44.

    Princeps Condaeus45 in aulam advocatur, ne omnes regii sanguinis sibi infestos habere credatur cardinalis et is, dum rem faciat, quidvis perferet.

    De eximenda belli malis utraque Burgundia agi audio. Feuquerius46 jam hic vocatus est, ut Coloniam eat non cessurus, quantum audio, Davausio47, qui priorem sibi in hac legatione locum deberi existimat. De cardinali aut Lugdunensi aut alio mittendo cogitationem jam a Gallis abduci edoceor.

    Legatus ab Anglia extraordinarius, qui mihi resalutationem debebat, misit aliquoties horam petitum, deinde excusatores misit. Excusavit se et ordinarius, quem ego vice ad me reversa salutare decreveram. Causam esse suspicor, quid interrogari, ut factum est aliquoties, metuunt de iis, quae nunc cum Gallis agunt, ne aut falsa dicere cogantur aut ante tempus aperire, quae celata cupiunt. Nec caret res suspicione, quo et sermones quidem me ducunt, cudi inter eos conditiones futurae pacis, ex ipsorum magis quam ex nostro commodo. Et quominus protestantium res prosperas cordi esse Anglis credam, facit magna in eo regno aut pontificiorum aut certe ad pontificios multa inflectentium auctoritas. Quo magis intenditur protestantibus communi consensu ac constante boni publici respectu se ac sua in tuto collocandi necessitas.

    Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut reginae serenissimae48, regno Tuaeque Sublimitati adsit propitius.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius49.

    Lutetiae, 16/26 Decembris 1636.

     

    Quin rex romanus50 electus sit, nemo dubitat hic amplius.

    Monavius51, monachus vafer, a Sabaudo52 huc missus pacis negotio se immiscet.

    Ionvella non ultra tenetur a Gallis et periculum est damni majoris, ac proinde nulla spes hoc tempore, ut in Germaniam eat dux Bernhardus.

    Ab aula veniens Ponica53 sermonem injecit de non probatis pactionibus cum S. Chaumontio54 factis; dixi duplices fuisse pactorum delineationes, quae hinc ad regem, inde ad reginam perferrentur. Ceterum iniquum esse, ut qui quotidie suas praebent aures, occludant alienas. E bono publico fore, si intellectis utrinque iis, quae intelligi oportet, postea aliquid statuatur in commune utile.

    609

    Haec ei dixi ut homini, quem mea dicta in aulam deportaturum haud nescirem.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 289; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 283.
    2 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons. Zie voor deze brief Le Vassor, Hist. de Louis XIII, Tome IX, p. 49 v.
    3 - Lodewijk XIII. Zie voor deze brief bijlage no. 2.
    4 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    5 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    6 - Men trachtte Gastons huwelijk met Margareta van Lotharingen op 3 januari 1632 in het geheim gesloten door de Franse bisschoppen ongeldig te doen verklaren; vgl. Merc. Franç. XX, p. 849 vv. en p. 989 vv.
    7 - De Richelieu.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Maria de Medici; zij verbleef in de Zuidelijke Nederlanden.
    10 - Martio, kardinaal Ginetti, pauselijk afgevaardigde ter vredesconferentie.
    11 - Waarschijnlijk Richard Paul Stravius; vgl. V, p. 261 n. 8.
    12 - Jacques d'Apchon de Chanteloube, oratoriaan, toegewijd volgeling van Maria de Medici; hij is gestorven te Brussel in 1641.
    13 - Mathieu de Morgues, sieur de Saint-Germain; zie over hem V, p. 132 n. 8.
    14 - Zie voor hun namen no. 2864, p. 547 n. 4.
    15 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    16 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, oudste broer van de eerste minister.
    17 - Foppe van Aitzema.
    18 - Zie no. 2881, p. 574.
    19 - Don Iñigo Veléz de Guevara y Tasis, graaf van Oñate.
    20 - Frederik Hendrik.
    21 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    22 - Philips IV.
    23 - Ferdinand II.
    24 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    25 - Zie voor hun namen VI, p. 381 n. 13.
    26 - Johann Joachim von Rusdorf, staatsman in dienst van de Palts en van Zweden.
    27 - Over Ferdinand Maria, zoon van keurvorst Maximiliaan van Beieren vgl. no. 2881, p. 571 en n. 1 aldaar.
    28 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    29 - Karel I.
    30 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II.
    31 - Philipp, graaf van Mansfeld.
    32 - De Zweedse veldmaarschalk Herman Wrangel.
    33 - Johann Anshelm Truchsess, graaf van Waitzenhausen, generaal in dienst van de keizer.
    34 - Ferdinand II.
    35 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    36 - Johan Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    37 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    38 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    39 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in keizerlijke dienst.
    40 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    41 - No. 2881, p. 574.
    42 - Wellicht Richard Paul Stravius; vgl. V, p. 261 n. 8.
    43 - Claude de Bullion.
    44 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    45 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    46 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    47 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    48 - Christina van Zweden.
    49 - Naam en onderschrift ontbreken in de uitgave der Epist.
    50 - Op 30 december 1636 werd Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II, tot Rooms koning gekroond.
    51 - Pierre Monod S.J. (1586-1644), biechtvader van Christine, hertogin van Savoye, zuster van de Franse koning.
    52 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    53 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    54 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van de Franse koning bij Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]