Misi, mi frater, ad te per Graswinckelium2 hinc abeuntem libros omnes a Mileterio3, novo ecclesiarum conciliatore et contra eum scriptos, in quibus Arminiani undique vapulant. Subjeci cogitationem, an non aliquid responsi e
3
Batavis properari debeat. Nunc quaedam addo specialia mea annotata, quibus prout optimum arbitraberis, uti poteris.Haec scribebam Calendis Ianuariis anni 1637. Eum et secuturos Deus tibi, uxori4, liberisque5, parentibus6, consanguineis, affinibus et amicis nostris felicem salutaremque donet.
Librum meum de Veritate Religionis Christianae7 transtulit in Anglia viri praenobilis D. Coventrii filius8.
Tui amantissimus ut debeo frater
H. Grotius.
Lutetiae.
Ostendendum praecipue videtur voluntatem Dei seriam omnes salvandi et mortem a Christo pro omnibus toleratam esse ἀσύστατον cum voluntate absoluta non dandi plurimis media ad salutem omnino necessaria. Vanam esse distinctionem voluntatis praecepti et complacentiae in hoc negotio. Respondendum iis argumentis, quibus Camero9 postremo stabilire voluit omnimodam dependentiam voluntatis ab intellectu et vindicanda argumenta in contrariam partem allata. Video, quod dicit Mileterius de libertate hominis circa conversionem, non longe abire ab iis, quae dixerunt multi in Germania protestantes. Stultum effugium: impossibilitatem moralem - quamvis aliunde attractam - nihil dare excusationis. An non haec impossibilitas non sit physica, maxime in infantibus. Ostendendum ipsum Daillaeum10 ejusque socios eos esse, qui lectores decipiant verbis aliud sonantibus aliud significantibus Deoque idem tribuant.