eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2919. 1637 januari 10. Van J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Aliquammultas Ex. Vestrae literas cepi. Debuissem saepius respondere: sed ita occupor in procuranda pecunia, armis, commeatu pro militia, imo milite ipso, ut literis raro vacare possim. Quae quanquam parerga videantur professioni literatorum, hoc tamen tempore sine maximo ipsarumque adeo literarum damno intermitti nequeunt.

    Victoriam Witstochianam majorem fuisse prima mea relatione2 ipsa ejus persecutio ostendit. Etsi enim pars adversa magnopere eam extenuaret, eventus ta(m)en docuit, quantum ei virium exinde decesserit. Nostri duces ab Albi in Hassiam reliquias eorum persecuti nusquam ad repetendum conflictum sistere potuere. Hatzfeldius3 cum 13 caesareanis et 12 Saxonicis legionibus vix 5000 milit. simul constantibus in ducatu Bergensi tandem substitit: Götzius4 in comitatu Marcae Saxone5 intra munimenta Albis compulso.

    Banerius6 igitur et Lesle7 obiecta solitudine Westphaliae conversi de hybernis sibi quoque prospexere; ille occupato Erfurto Lipsiam nunc movens Thuringiam et Misniam sibi delegit, hic ducatus Brunsvicensem et Luneburgensem ab Hassia prope Visurgim fere Bremam usque suis partitus est.

    Wrangelius8 interim deserto Francofurto ad Oderam copias suas Stetinum reductas in vicinam Pomeraniam distribuit ab electore Brandenburgico9 equitatu praevalente fere coactus.

    Hic enim elector, oblatum a caesare10 generalatum, ut vocant, in exercitus Silesiacos nuper acceptavit, scilicet ut gratitudinem Suecis debitam eo reddat testatiorem! Certe, fato quodam seculi hi duo electores in perniciem caussae communis nati videntur! a justo bello, honestaque pace juxta alieni.

    De Galassio11 instar udi caponis alis pendulis e Burgundia reduce cuncta vicinioribus vobis rectius constant quam nobis. Hoc interim exercituum statu putabamus utriusque partis exercitus hyemem refectioni lassati militis et legionum supplementis honestoque pacis tractatui tantum destinasse. Id quidem nostratibus potissimum cordi fuit.

    20

    Sed ab una parte Brandenburgicus cum Mansfeldio12 e Silesia, ab altera Hatzfeldius Jean de Waertii13 copiis auctus in nos reverti velle videntur bello brumali.

    Quinimo fama est vicinos reges Septentrionis e Saxonia sollicitari, ut iunctis terra marique armis operisque cum utroque electore, vi Suecos ex imperio tandem exigant emissis, qui in Suecia classem regiam proditorie exurant. Sed Dominus in caelis irridebit eos et consilia eorum subsannabit!

    De pace nihil certi. Elector Saxoniae respondit nuper duci Megapolitano14 se nihil amplius de priori a se ante annum cum regni Sueciae cancellario15 inchoato tractatu audire velle re tota in collegium electorale rejecta. Quidam faederatorum minister publicus mihi secreto scribit Ratisbona imperatorem16 et regem Hungariae17 non detrectare quidem tractatus cum regno Sueciae et Gallia, sed velle eos diverso loco. Conventum Coloniensem pro rege christianiss.o alium pro nibis alibi, potissimum Viennae vel Pragae, destinare. Sed nisi universim tractemus, non sine caussa vereor, ne singulis egregie illudatur!

    Rex Daniae18 denuo interventum obtulit a S.R.M.te Sueciae (a)nte bimestre acceptum. Sed an quicquam facturus vel effecturus sit, adhuc plane ignoratur. Finis autem conventus Ratisbonensis plura his de rebus procul dubio nobis aperiet.

    Interim ex inclusis19 videbit E.T. quid S.R.M.tas domina nostra tam de conventu Coloniensi quam ratihabitione Sueco-Gallici faederis sentiat, et in quo aqua adhuc haereat. Videntur prudentiores Ordines Germaniae protestantes, adeoque ipse Saxo, olfacere, quantum praejudicii iam lateat sub pace Pragensi idque futuro tractatu Sueco-Gallico cum imperatore emendatum cupiunt sperantque.

    Sed interim pios conatus nostros impediunt immerito nos bello prosequentes, ut plane verendum videatur, ne, si ita perrexerint, id beneficii ingrat(i)s minime obtingat: non sine magno rei evangelicae detrimento. Sed in ea tempora incidimus, quibus sana consilia passim exploduntur.

    Hisce valeat E.T. et quia vetere finito novus jam annus ingreditur, Deum precor, ut auspicato incipiat et prospere nobis omnibus succedat finiatque.

    E.T. observantissimus quoad vixero
    J.A.S.

    Hamburgi, die ult. Decemb. A.o 1636.

     

    Scribit ad me secretarius regius20 Stocholmia, Davangourium21 denuo hoc ipso mense Decembri ibi publice institisse, ut E. Vra Parisiis revocaretur. Responsum generale tulisse id quidem, si tantopere urgeretur, suo tempore tandem fieri

    21

    posse. Sed non est, quod Exc. T. eo nomine sollicita sit. Forte hominem simplicem liberius illic haberent in nulla consiliorum fundamenta penetrantem.

    Valeat et faveat.

    E.ae S.ae obs. eidem qui semper.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Feb.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 10. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2959. Johan Adler Salvius was Zweedse hofkanselier en gezant en resideerde te Hamburg en Osnabrück.
    2 - No. 2783 dd. 9 oktober 1636 (dl. VII).
    3 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, veldmaarschalk in het leger van keizer Ferdinand II.
    4 - Johann, graaf van Götz (1599-1644), generaal-majoor in dienst van keizer Ferdinand II.
    5 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    6 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Alexander Leslie; zie V, p. 420 n. 2.
    8 - Herman Wrangel, Zweeds veldmaarschalk.
    9 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    10 - Ferdinand II.
    11 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in keizerlijke dienst.
    12 - Philipp, graaf van Mansfeld.
    13 - Over Johan van Werth zie men VII no. 2558, p. 97 n. 16.
    14 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin.
    15 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    16 - Ferdinand II.
    17 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II.
    18 - Christiaan IV van Denemarken.
    19 - Ontbreken.
    20 - Johannes Nicodemi van Ahausen, later Lillieström.
    21 - Charles Du Bois, baron d'Avaugour; zie VII no. 2514, p. 35 n. 8.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]