Frater optime,
53
Litteras ad me, patrem2 et affinem3 a te, filio4 et cognato5 datas XV. Januarii6 decimum post diem hic recte accepi; tantum momenti in ventis et clementia maris est.
Utenbogardo7 nuntiabo quae jussisti, sed scripta Mileterii8, quorum mentionem facis, non recepi atque ideo minus commode explicare consilium tuum de committendis inter se adversariis potero, sed spero et huic malo cito adfore medelam.
Audio enim D. Salmasium9 ante aliquot dies salvum Brielae appulisse ibique etiamnum haerere primum se uxoremque10 a nausea reficiendi, et postea infidae glaciei causa, quae neque pediti securum iter neque navigiis ullum hactenus concessit: veniet vir amplissimus tempori, ut anniversariae rectoris magnifici11 inaugurationi possit interesse.
De exsauctorandis aliquot stipendiariis scripsi proxime12; friget jam ea contentio victis eo certaminis genere quos tu vinci solitos verissime pronuntias.
Bannerii13 aliorumque in Germania Suecorum res non male procedunt, et major iis habendae pacis quam nobis spes affulget.
Quae Datesilario14 nuntiari desideras nuntiabo; quae ad Aijsemam15 scribis, curabo, quanquam vellem inscriptionem a te non omissam, nequid in titulis errem.
Dominus senator Honartius16, Johannes Forestius17 aliique certatim ludunt in Celsitudinis titulum principi18 delatum, ille vero etiam majorem vovet, agnoscis veteres Herculis columnas19. Barlaeus noster20 et sua deesse noluit, qui et elegantissima oratione praesepe Christi celebravit21, ipse interea, propter
54
carmen illud Judaei operibus praepositum22, pessime a tenebrione quodam exceptus.Parentes23 nosque omnes - praeter cognatam Oversciacam24 Lamotio25 vice-centurioni mixtam, quam his diebus pestilentia Heusdae absumsit - valemus et vobis paria optamus.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXVII Ianuarii 1637.
Has ab affine26 ad filium litteras ante aliquot dies scriptas quaeso et tradas.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 19 Febr. 1637.
In dorso: 27 Ian. 1637. W. de Groot.