Illustrissime Domine,
Multiplicem tibi gratiam debeo, quod die hujus mensis 25 binas abs te accipio litteras, XX et XXX Decembris datas2, chartis legi dignissimis comitatas et ipsas per se uberes. Perplacet illud de pace Antalcidae3. Aysemam4 impetraturum puto, ut imperatori5 et ipsius partes sectanti Germaniae Batavi pro pacatis habeantur, in speciem scilicet et mansuro more bellum gerendi sub persona. Gaudeo probari tibi ducis Rohanii6 laborem ea in arte, in qua sane excellit.
Captivi, quos cepit dux Bernhardus7, ajunt Galassium8 cum VI millibus ivisse trans Rhenum. Caeteras ejus copias satis magnas cis Rhenum mansuras sub duce Carolo9 additis, quos is habuit quosque e Comitatensibus conscripsit novos. Ab his percursari quae inter Ararim Rhodanumque sunt Lugdunum fere usque captis ibi et arcibus et a parte eorum obsideri Montempellicardum literae illis ex locis nuntiant.
In maritima Aquitaniae ora manet Hispanus. Vere futurum, ut pellatur, spem dat Espernonius10, si modo ab internis motibus quiescat Gallia, quod rex11 unice optat misso ad fratrem12 D. Leone13.
58
Mari nihil agitur et Crequiacus14 bello Italiae infelici semet exuit. De Placentia in exspectatione ac metu sumus.
Legatio Coloniam multas habet moras. Non vult cardinalium opera reges uti pontifex15, et ipse Lugdunensis16 haud satis par negotiis. Putantur eo ituri Crequiacus, S. Chaumontius17 et Davausius18, excusato Feuquerio19.
Angli legati20 spem nobis dant aliquam foederis, cujus rei causa Ogerius21 in Angliam iverit. Quale id sit futurum foedus, nec ipsi dicunt et conjectatio est difficilis. Meliora augurarer, si parlamentarium conventum tolerare posset illa aula et si de mari cum Batavis certamen sopiretur. Tuos monitus subjicere legatis non desino et ostendere, quantum sit captare temporis articulum.
Quae de redditis a comite Arundelio22 literis causaque ejus rei scribis, eadem hic ab Anglis intelligo. Suediae sententiam super pactis a S. Chaumontio23 delineatis exspecto cum primis magni cancellarii24 litteris unaque de legatione25 ad Coloniensem conventum. Mihi neque locus satis aequus videtur protestantibus neque salva fore dignitas, ubi pontificis legatus26 res digito temperabit.
A duce Megalopolita27 serio cupi pacem ut credam, facit rerum ipsius status pace quam bello futurus melior.
Danus28 quod agit, quo agat animo, plurimum refert. Si minaciter agit, apud gentem magnanimam veterumque injuriarum nondum satis oblitam parum proficiet.
Landgravii29 memores spero Gallos fore, non quod semper faciant quod debent, sed quod praesens eos necessitas impellat. Nobis tamen nihildum dant, sed daturos se dicunt.
Batavis onera crescunt in annos ex edaci foenore idque haud dubie multos agit in belli taedium.
Regem Romanum et electum et inauguratum constat30. Id novam pariet controversiam Coloniae de jure πϱοεδϱίας praeter veterem illam Hispanos inter et Gallos. Angli an eo missuri sint, dubitare se ajunt. Vellem cum Suedis apertius agerent bene semper de domo Palatina meritis. Classis eorum valida haud dubie alio utilius mitti posset quam adversum piscatores.
59
Banerium31 circa Erfurtum agere et nos hic discimus. Optimum est consilium, ut imperator, quando aliena parum cordi habet, suarum rerum damno ad pacem trahatur.
Iam nunc intelligo regem non ire Aurelianum, quod creditum fuerat, sed in itinere subsistere misso ad fratrem cum bonis conditionibus Chavigniaco32.
Venit ad me et Feuquerius, incertus an iturus sit Coloniam. Nunc in praefecturam suam it Virodunensem. Is Crequiacum iturum non putat. Misit jam imperator suo regisque Hispani33 nomine literas tuti itineris pro Galliae legatis.
Dux Bernhardus hic futurus creditur intra octo aut decem dies. Laborabit, ut auctus copiis trans Rhenum sinatur ire. Sed metuendum, ne propiores curae id impediant.
Fama hic resurgit de nuptiis futuris inter Polonum34 et imperatoris filiam35.
Nuncius pontificius36 ab hac urbe ad regem profectus est dixitque amicis bona in spe pacis se esse.
Legatus Hispaniae37 cum rege Angliae38 diu collocutus scribitur.
Erfurtum jam in manu esse Banerii multorum literae significant.
Deus te tuosque servet, Illustrissime Domine.
Illustrissimae Dominationi
Tuae omni cultu atque observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1637.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae A.o 1637 d. 9/19 Febr.