Illustrissime Domine,
Spero recte ad vos pervenerit D. Sternschildius2, nobilis Suedus, cui librum Rohanii3 ad te perferendum dederam.
Tuas, ut omnia tua, gratissimas, quas XV Novembris ad me dedisti4, cum accedentibus chartis heri accepi.
Belli res nullas5 nisi e mari audimus, et eas minus Gallis quam speraverant prosperas. Nam de insulis6 non succedit: et ex Hispania, quae aucta est novis ex America pecuniis, mittuntur eo naves, miles, commeatus bellique instrumenta.
Coloniensis conventus tarde coibit moras quaerentibus Gallis. Non mittent eo Veneti, nisi prius iverint eo quorum praecipue res agitur. An missuri sint Angli, in incerto est, ut et Arondelianum7 negotium et alterum hic de federe.
Comes Licestrius8 brevi abiturum se dicit. De Palatinatu restituendo multus rumor: de electorali dignitate vix invenitur qui9 explicari possit.
Bavari10 infantem mortuum, nescio an ex vero, quidam praedicant. Sed ut id sit, ex eodem utero exspectabitur proles alia.
Scripsisse se ad reginam Bohemiae11 ait baro Scutamorius12 de infecto
565
adhuc hic federis negotio. Culpam illi in Gallos, Galli in Anglos conjiciunt. Interim pereunt agendi occasiones et qui conjuncti esse debuerant, suspicionibus ac simultatibus distrahuntur, quarum magnum alimentum est illa, cujus meministi cum dolore, de mari controversia, quam sedatam, si det Deus, magno cum gaudio intelligam. Ego a Gallis quicquid obtineri potest, lucro apponendum censeo satisque intelligo strepente ad tres Galliae fines, praeterea et per mare, bello averti multum vires hostium caeteroqui in alios tota mole incubituras. Sed praecipua protestantibus salutis suae fiducia ex mutua consensione et fidis inter se auxiliis in posterum petenda est. Optandumque imprimis, ut eodem curas suas vertat Daniae rex13 incendiumque ad se procedens opprimat, dum tempus est. Utinam tam fortes in repetendo Palatinatu cum omni jure sint Angli quam in retinenda Lotharingia Gallos puto constantes fore.Bellum tam acre cum Persis Turcae14 est, et quidem huic adversum hactenus, ut Transilvaniae motus aut non diuturnos aut non satis validos ad accidendas imperatoris15 vires futuros suspicer.
Trevirensis16 suo exemplo terrebit alios, ne, quamvis dure habiti, externa praesidia circumspectare posthac17 audeant. Magontiacensem electorem18 aperte, ut observas, ex empto tenet Hispanus.
Banerii19 Wrangeliique20 arma feliciter in hosticum penetrasse brevi, ut spero, audiemus. Interim satis est, quod gaudeamus ob ea, quae de Saxonicorum seditione nuntias deque magno landgravii21 animo, cujus hic duos fratres22 vidi.
Dux Bernhardus23 venturus ne in hanc urbem sit, manet incertum. Ionvillam cepit in comitatu Burgundiae lateque in illas partes immittit equitatum. De tanto principum Germanorum numero duo hi, quos jam modo24 nominavi, soli nobis restant, uterque multum innexus Galliae, quanquam hic magis, et, quod doleo, non sine querela interdum.
De matrimonio inter Poloniae regem25 et imperatoris filiam26 video nihil credere Anglos: non magis quam Poloni sororem27 cardinali Hispano28 nubere.
Oratio Ossalinii29 talis est, quae satis ostendat iniquum in Suedos animum: quo minus fidendum induciis quantumlibet longis.
566
Ayzemam30 in gratia esse apud aulam imperatoris31 audio; et credo, ut nunc res sunt, pacem ibi cum Batavis et commercia quam bellum apertum optari.
Batavos fidem praestituros federi Gallico pro certo habeo; nec esse, quod illos inde abstrahi posse speret32 Hispanus.
Comitem Mauritium33 faventes venti, opto, in Brasiliam opis auctoritatisque indigentem ferant.
Magnum D. cancellarium34 et hyems et Suediae negotia jam a Pomerania intercluserint35. Gaudeo servari interim locum ab eo vacantem a D. Stenone Bielkio36, viro egregio. D. Spiringius37, cum pecunias regat, non dubito, quin nostrum utrique sit consulturus.
Novae e Germania cohortes Alpina juga transgredi scribuntur et Ermensteinum, ni promte subveniatur, esse in periculo.
Placentiam ad ultima perductam nulla auxilii spe eximere malo conatur pontifex38. In agro circa eam urbem Parmamque hyemem agit magna pars Hispanici exercitus.
Rhaetos Austriaci sollicitant salva libertate nihil ab illis aliud poscentes quam innoxium militi transitum. Ac nisi Galli39 lenierint animos tumentes dolore ereptae jurisdictionis in Valletelinates et exclusae inde protestantium religionis, metus est, ne quae eo res trahit factio invalescat.
Continent se quietos etiam nunc frater regius40 Blesae, Sedani comes Suessionensis41 adhibenturque μαλάγματα.
Dolanis magnas immunitates honoresque tribuit rex Hispaniae42 ob toleratam fortiter obsidionem.
Alchymista Boismaillaeus43 post magnos acceptos in hac aula honores in carcerem Silvae Vicennensis datus est. Ex agrorum tributis in annum sequentem multum pecuniae rex44 facturus putatur nec quicquam ob de pace sermones frigent belli meditamenta.
Quae cuncta Deus in bonum christiani orbis dirigat idemque tibi ac tuis, Illustrissime Domine, sit semper propitius.
Illustrissimae Dominationi tuae omni observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XII Decembris MDCXXXVI.
567
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae Comitis A.o 1636 16/26 Xbris.