Frater optime,
Hic primus dies est, cum itinere terrestri denuo incipio scribere; faxit Deus, ut stata nobis in futurum sint innoxia litterarum commercia.
Pro ternis, quas VI2, XII3 et XVIII4 Martii ad me dedisti, litteris gratias
190
ago immortales: imprimis vero pro prioribus, in quibus comitis Egmontii5 fit mentio, de cujus tamen negotiis necdum quippiam intellexi, et pro posterioribus, quae Cloppenburgicis6 respondent calumniis. Ego jam quod reponam non habeo, tentabo tamen, an fraterno in me affectui aliquo erga liberos tuos officiorum genere respondere possim.Salmasium7 de versione Barnabaeae epistolae8 brevi interpellabo et Graswinkelio9 tuum testabor amorem Petro10 quoque, cujus jam diligentia satis mihi probatur, in discenda praxi et hortator et adjutor ero eumque sub Majum mensem bona tamen occasione ad vos mittam.
Amelandiae affectatores quomodo jam vapulent, versus hi a poeta non malo scripti11 satis indicant: ipsi jam feudo renuntiarunt neque ulla spes de loco in foederatorum consessu obtinendo, cum praesertim ipsi foederati, quanquam frementibus Batavorum prudentioribus, omnia, quae in hoc negotio gesta sunt, irrita esse neque cum bono publico consistere posse censuerint.
Bellimontius12 consul jam Dordracenus privilegio civitatis, quo consul extra urbem pernoctare vetatur, satis et tutus et excusatus est neque deerit Amstelodamensibus occasio, qua Oetgesium13 etiam cum honore hinc evocent.
In comitiis Ordinum magnis adversus hosce et Ayssemam14 - quem reversurum multi negant - animis certatum est. Amici, quanquam forte minus prudenter, consilia utriusque senatus rogari curaverunt, an illi in petenda dicta investitura satis fecerint juramento et fidelitati, quibus erga patriam adstricti sunt, et an patria in privilegiis juribus et preeminentiis suis illo ipsorum facto ullum damnum sit passura. Sed videtur uterque senatus moras nectere, cum post datum super praemissa quaestione consilium ab eo consessu, penes quem judicium de ea re esse debebat, nihil superesse videatur, quam ut ad delegatos rursus judices, infausta patriae nomina redeundum sit. Siquid posthac in hac materia occurret, faciam te certiorem neque enim injucundum erit cognoscere, quomodo haec alieni cupiditas refraenanda sit in republica, in qua tam multa praeter leges imprime fiunt.
Obiit hisce diebus Gochius15, qui cognato Debyaeo16 in thesaurarii munere
191
successit, neque desunt, qui sese, ut sufficiantur, ostentent: Volbergius17, Verharius18 e Batavis, Weda19 aliique ex aliis provintiis.Archithalassus Dorpius20 cum octo aut decem navibus jam e portu solvisse creditur; speramus eum majora quam hactenus effecturum.
D. Camerarius21 nostros instigare non desinit, ut primo tempore in hosticum castra moveant: id enim rebus Suedicis conducere non frustra judicat, ne Banerius22 etiam ab hisce Hispanorum copiis, quae nobis oppositae sunt, aliquid quod me(tua)t habeat.
Res Gallicas non melius in Italia et alibi procedere dolent hic multi neque majore cum fructu in Sardiniam descensum quam olim in Siciliam fuisse.
Pater23 adhuc satis belle valet, sed mater24, cujus stomachus vix necessaria admittit, magis magisque languet: videbimus, ecquid salutis alluturus sit hic mensis cum sequente.
Vale, frater optime, cum uxore25 et liberis26 et nos amare perge.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IIIo Aprilis 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Très-chrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 22 April.
En in dorso: 3 april 1637. W. de Groot.