eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3016. 1637 april 8. Aan N.C. Fabry de Peiresc1.

    Nobilissime atque Amplissime Domine,

     

    Accepi ab Oosterwickio2, legato Batavorum, amico meo vetere et viri admodum Φιλοπἀτϱιδος3 filio, literas ad me tuas4, pro quibus multis modis gratias debeo, quod et tu mei meministi mei semper amantissimus et mihi gratularis rem dulcissimam, amici consuetudinem. Et nunc quidem ille ad res suas recte ponendas in Batavos abiit desiderium mihi reditus sui relinquens, cui apud me non leve accessit pretium inde, quod tibi, ingeniorum animorumque optimo judici, non displicuit.

    Procopii Graecae editioni Haeschelianae5 quae deerant Roma Puteanorum6 apud fratrem suum7 commendatione accepisse gaudeo.

    Verti in latinum sermonem Gothica et Vandalica8 in honorem gentis, cui me in adoptionem dedi a patria ter venundatus.

    Nosti legem XII tabularum. De Porphyrio9 rogo pergas cogitare. Vere enim ita sentio magnam in eo rem christianam agi. Aethiopica ex Enochi Apocalypsi10

    201

    vide, an eadem sint, quae in Eusebianis11 posuit Scaliger12, pagina Notarum 244, unde desumptus est ille in Epistola Iudae13 locus et alia nonnulla, quibus utuntur christiani scriptores veteres.

    Hexaplon14 eximii operis servasse aliquid magni sit.

    Ego et in talibus curis te, ut soles, versari gaudeo plurimum et id doleo, quod publico me aeque utilem praestare non possim15. Publicum jam non partium, sed omnium eorum qui doctrinas amant, intelligo. Faciendo quae facis innumeros obligas. Sed in iis nemo est qui me16 libentius debitum agnoscat.

    Vale, vir praestantissime.

    Tuae Nobilitati addictissimus devinctissimusque
    H. Grotius.

    Lutetiae, VIII Aprilis, MDCXXXVII.

    Adres: Nicolao Fabricio Pieresio, Senatori Parlamenti Aquensis.

    Notes



    1 - Copie Aix-en-Prov., Bibl. Méjanes, ms. 205-1023; copie Gem. Bibl., Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss., no. 674. Gedrukt Epist., p. 314; ibid., p. 225; Ep. ad Gallos, p. 386. Antw. op VII, no. 2875; beantw. d. no. 3037.
    2 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk.
    3 - Emmery van Liere, van 1584 tot 1618 gouverneur van Willemstad; hij was een trouw aanhanger van prins Willem van Oranje.
    4 - Deel VII, no. 2875.
    5 - David Hoeschel (1556-1617).
    6 - Pierre Dupuy (1582-1651) en Jacques Dupuy (1586-1656).
    7 - Christophe Dupuy (±1580-1654), Frans theoloog.
    8 - Eerst na Grotius' dood verscheen Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Praemissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    9 - Porphyrius (±232-304), neo-Platoons wijsgeer.
    10 - Peiresc was in het bezit gekomen van een manuscript, waarvan hij meende, dat het een geschrift was van de patriarch Henoch; zie hierover VII no. 2875, p. 561 n. 5, en Philippe Tamizey de Larroque, Lettres de Peiresc aux frères Dupuy, III, p. 600.
    11 - Eusebius van Caesarea (±260-±340).
    12 - Joseph Justus Scaliger (1540-1609); het betreft diens Thesaurus temporum. Eusebii Chronicorum Canonum omnimodae historiae libri duo, interprete Hieronymo. Item auctores omnes derelicta ab Eusebio et Hieronymo continuantes, [viz. Prosper Aquitanus, Victor Tununensis, Joannes Abbas Monasterii Biclariensis, Idacius Lemicensis, Marcellus [i.e. Marcellinus] Comes.] Ejusdem Eusebii utriusque partis Chronicorum Canonum reliquiae Graecae ... opera ac studio J.J. Scaligeri. Ejusdem J. Scaligeri notae et castigationes ... Ejusdem J. Scaligeri Isagogicorum Chronologiae Canonum libri tres. Lugduni Batavorum, 1606.
    13 - De brief van Judas, vers 14 en 15.
    14 - Over dit werk van Origenes van Alexandrië zie men VII no. 2875, p. 561 n. 7
    15 - Aldus alleen in de copie te Aix-en-Provence; elders: possum.
    16 - Dit woord alleen in de copie te Aix-en-Provence.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]