Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Multum mihi gaudii attulerunt Tuae Sublimitatis datae 25 Februarii vet. cal. literae2, tum quod ea, quae Avaugurio3 prudentissime responsa sunt, edocear, ad quae sermones meos dirigam, tum quod meam qualemcunque operam tam benigne ab Illustrissimis Suediae rectoribus4 aestimari video: quod mihi ad intendendam diligentiam ingens erit incitamentum; atque utinam tam cetera mihi ad hanc legationem idonea adsint, quam fides et sedulitas nunquam sunt defutura.
Interni motus hodie in Gallia nulli sunt, quanquam haud parva eorum sunt semina. Frater regius5 otio luxuque marcet. Comes Suessionensis6, si nihil ei ultra noceatur, Sedani quietum se continebit, quanquam, ut credibile est, si pax fiat maneatque potestas penes quos nunc est, ea, quae libertatis suae causa fecisse se dicit quaeque fecit ejus in gratiam dux Bulionius7, neque hic neque ille impune laturi: trahiturque in partem culpae Arausionensis princeps8, quanquam multis
222
in eum honorum velamentis ira obtegitur: credoque Davausii9 inter mandata et hoc fore, ut statum rerum Batavarum animorumque motus ad pacem aut bellum introspiciat, Arausionensi persuadeat regem10 ipsius causa nihil non facturum, deinde eat aut Hamburgum aut Coloniam, ut res tulerit.Coloniae sunt jam praeter Guenettium11 Alcala12 et ab imperatore13 substituti in aliorum14 locum Questembergius Craniusque15; in itinere autem Franciscus Melo16 et Mediolani cancellarius17 ab Hispano18.
A Lilio19 nihil vegeti exspectandum et ex aliorum et ex ipsorum20 sermonibus disco.
Intelligo Eusebium21 ab Olivari[o]22 responsa accepisse super Mimnermo23. Non dubium est, quin Cajum24 velit suarum rerum accessionem facere.
Urgetur ad pacem Gallia non tantum aerarii morbis difficilibusque remediis, sed et infelicibus per Italiam rebus.
Quod pridem a peritis praevisum fuerat evenit, ut Rhaetorum vexata nimis patientia tum per insolentiam eorum, qui a Gallis illuc missi non ad socios se, sed in provinciam advenisse arbitrabantur, tum per incuriam praestandae fidei in id furoris eruperit, quo Galli, ne Siculum in morem25 ad internecionem caederentur, coacti sunt castellis finibusque se exituros polliceri ac, dum id plane effectum detur, veniunt sub Rhaetorum fide plane velut captivi. Ipsas pactiones26 Caudinis illis27 haud multum absimiles mitto, unde cognoscere est praecipuum castellorum ad Rhenum jam Helvetiis custodiri. Ita Hispani domusque Austriaca Gallorum magis peccatis quam sua vi aut prudentia id sunt adepti, quod per ducentos annos
223
venantur, ut transitum habeant, per quem res suas Italicas cum Germanicis connectant, non sine magno Venetorum aliarumque gentium periculo. Praeter copias a Tiroli et illas Cerbellonis28 ad Comensem lacum etiam ad Constantiam miles apparet, Gallassiani29 exercitus reliquiae.Scribitur Palatinatus inferus in Hispani traditus potestatem, ita ut fuerat anno 1630, idque ex arcanis pactionibus Pragensibus30.
Doria31 naves longas parat ad defendendam contra Gallos insularum32 possessionem.
Vinariensis33 de Simonide34 transegit aliquo suo damno. Vix videtur iturus35 ante Majum medium et an in rosam36, dubito. Dolam37 enim primum aut ei vicina petere jubetur. Fingit id sibi non admodum placere.
Piccolominius38 habere dicitur XXX millia inque eorum stipendia accipere CM scutatorum menstrua.
Hollandis pecuniam dare Galli differunt, quanquam ex postremis pactionibus Charnassaeanis39 jam debitam, priusquam educant militem: illi oculatas habent manus neque verbis duci volunt.
Inter haec certamina elabuntur occasionum tempora multusque sermo ubique de indutiis saltem brevibus. Certe literae per Brabantiam ita ut in pace commeaturae brevi dicuntur. Et venere jam a cardinali Hispano40 regis sui nomine tuti commeatus literae pro singulis Galliae legatis41 proque sociis omnibus venere quales hic desiderabantur aliaeque similes ab Hispanico Romae legato42, si forte illae a Bruxellis fefellissent.
Nuntius pontificius, qui Viennae agit43, rogatus a cardinali Riceliaco, ut ad praecidendam tituli controversiam commeatus literae generali domus Austriacae nomine obtinerentur, noluit negotium tanti odii suscipere, cum pontifex44 Ferdinandum III imperatorem agnoscat45. Ipsos quoque Gallos remissuros hoc certamen arbitror, interim videre, num quis ejus usus esse possit.
224
Crequiacus46 in Italiam remittitur volente Sabaudo47, qui Mileraeium48, cardinalis Riceliaci propinquum, illuc alioqui venturum magis metuebat, quam Crequiacum oderat.
Existimat Menottus49, cujus memini antehac50, ire Fabrum51, ut Cimonem52 Sophimque53 spe Callimachi54 lactet, cum Vindex55 interim satis certus sit pacis56.
Pacta, quae Rhaeti cum Austriacis nuper fecere, non habeo, sed, ut habeam, do operam. Per ea protestantibus libertas domicilii ac religionis in Valle Telina non eripitur, quam Galli in romanae aulae gratiam fidissimis sociorum abstulerant.
Post haec scripta venit ad me legatus Venetus57: quaerit, an quid accepissem a Suedia super oblato a Venetis conciliatorum officio.
Respondi ei ex formula responsi Avaugurio traditi, qua de re scripturum se Venetias et Viennam dixit.
Ostendit mihi literas ab eadem Vienna res Venetas agentis58, unde disco noluisse imperatorem literas tuti itineris dare pro legatis landgravii59, ducis Vinariensis, Argentorati, quod diceret sine ullo conciliatore externo patere illis, quippe subditis imperii, aditum ad pacem Pragensem.
Dixit mihi idem legatus Rhaetis datum iri ab Hispano XXV M scutatorum annua pro transitu per Vallem Telinam.
Cum Sanctichaumontius60, cum abiret, mihi non valedixisset, quod erat moris, nec ego Davausio, cum a legatione rediit, ivi gratulatum. Ea causa est, cur alter alterum non viderimus. Ego salva dignitate regni aliter facere non potui. Ne Batavum quidem legatum61, ubi huc advenit, salutassem prior - neque enim Davausius Venetiis id fecerat -, nisi praeeuntibus Anglis veritus fuissem, ne id velut privato odio factum exciperetur. Excellentiae ei titulum, quem nos dedimus, negare perstat Venetus.
Opto felicissima omnia, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae62, regno, Tuae Sublimitati.
225
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Aprilis 1637.
Literae regis Hispaniae suis diebus jam per Galliam tuto transeunt. Sabionedae, cujus custodiam jam habebat a Parmensi63 Hispanus, etiam proprietatem emit a Stiliana64, Medinitorresii65 uxore.
Rex Suessionensi permittit, ut per annum Sedani maneat. Rogat is indefinite id sibi concedatur et pecunia a rege in stipendium praesidii Sedanensis. Interceptas audio ejus literas Bruxellam missas, sed eas nihil magni continere. Captum, qui tulerat, sed evasisse.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.