Mitto ad te, frater, apertas meas ad Cl. Salmasium2 literas; quas obsignes mittasque rogo, simul cum alteris, quae ad eundem sunt a Puteanis3. Scripsit4 ipse mihi se, dum Brilae haeret glacie retentus, rogatum a Cloppenburgio5, qui argumentum danisticum jam et latine tractare vult, ut operi ipsius epistolam adderet. At sibi epistolam molienti e rerum copia librum6 exiisse, quem daturus sit publico ante Arnobiana7.
Synodus jam habetur reformatorum nationalis Alenconii8. In ea provinciali, quae nuper habita est9, placuit adversus Amirautium10 Testardumque nihil
308
tale statui, quale volebant Molinaeus11 et Rivetus12, sed abstineri a publica disputatione.Rex13 videtur velle, ut aulaea tendant in pompa Sacramentali14. Constituerunt censuris coërcere, si quis id faciat; mulctae si exiguntur, eas dependent.
Mileterius15 adversus Daillaeum16 magnum scribit librum17 et quidem latinum, qui sermo minus illi succedit quam Gallicus.
Vale cum nostris tuisque. De Brasseri18 ambitu video dubitari. Vide, ne tu te ante tempus fabulis praebeas.
20 Maji 1637.
Petrum19 exspecto. Pontani20 de Mari disertationem21 videre percupiam. Miror Hollandos hoc tempore de suo in Amelandiam jure serio non cogitare. Audio Heinsium22 metuentem, ne in Salmasii libros vapulet, multum ei blanderi allegato ad ipsum filio suo23.
Tibi vere frater
H. Grotius.