334
Excellentissime Domine,
Fortunatam extitisse peregrinationem nostram statues, ubi nos 15ta die post profectionem Hamburgum appulisse resciveris, et usos in itinere coelo sereno, ventis secundis et tranquillo mari, quae omnia veluti nobis favissent aemulatione inter se certare visa sunt. Sed ubi audiveris regem Daniae2 ab ultimis regni sui finibus ad extremos limites excurrisse et Glucstadium inopinantibus nobis, etiam suis, advolasse facturus veluti se nobis obviam suique copiam, quod ardentissimis animis exoptabamus, daturus, felices supra vota nos judicabis; quibus et jam partem Germaniae et ipsam Daniam in Germania intueri licuerit.
Maj(e)stas illa Hafphniam reversa est brevi fortunae civitatem repetitura illincque (?) Hamburgensem agrum bello adoritura, ut primores hujusce urbis verentur, magis ut caesaris3 desideriis respondeat, quam quod rebus suis id profuturum existimet.
Sed publica omitto, quia et ea supra captum et de his allii, quibuscum tibi est commercium litterarium, certiorem te facere possunt. Tuas domino Lidembrogio4 in manus tradidi, quibus in praesentias respondet; ipsum bene valentem reperi mihique omnia humanitatis officia, quae a te et a me desiderabantur, in dies magis magisque exhibet. Eoque nomine tibi gratias habeo habiturus semper maximas, et quod videam commendationem tuam non vulgarem fuisse, et quod, ut probe scis, nulli sint[h]ac in urbe praestantes viri, quibuscum et colloqui et amicitia conciliari possit, ita relicto musarum cultu merum quaestum respirant. Cum autem D. Auberius5 et ego, qui D. Avauxium6 sumus comitati, videamus legatos ad iter Coloniense nondum se accingere, rebus nostris non existimavimus conducere diutius et inutiliter hic haerendum esse. Consilium itaque est Lubecam intra paucos dies proficisci hinc in Daniam tendere illincque, si Deus voluerit, Holmiam in Suecia, postea vero Dantiscum Borussiae navigaturi, quod si Coloniensis congressus adhuc differatur, totam Poloniam lustrandi summum nobis est desiderium dehinc ad Avauxium, quocumque terrarum fuerit, reversuri.
Sed jam satis superque tibi fuerim molestus: restat ut tibi, vir excellentissime, tuae tuisque bene praecer ac te suppliciter rogem, nos tua benevolentia velis amplecti.
Datum Hamburgi, 4 Iunii 1637.
Omnino tuus
Ludovicus Auberius Maurerius.
335
Met andere hand onder aan de brief: Inscriptio erat: Excellentissimo Dom. Hugoni Grotio in Suecia Secreti Consilii Consiliario ejusdemque coronae apud Regem Christianissimum Legato glorios [is]simo. Lutetiam.