eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3132. 1637 juni 25. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Dabit mihi veniam Tua Sublimitas, si homo publicis negotiis leviter occupatus rationem ei reddo etiam ejus, quod inde mihi superest temporis.

    Mitto praefationem2, satis longam, qua editionem Procopii3 novam latinam a vetere ita diversam, ut non pauciora sint, quibus discrepet quam quibus conveniat, aliorumque scriptorum de rebus Gothicis, Vandalicis, Visigothicis, Langobardicis libros eorumque populorum leges Tuae Sublimitati, ut non minus de me quam de re Suedica optime meritae, consecro.

    Causa in multum productae dissertationis apud virum tatum tantisque rebus occupatum duplex est. Prior, quod respondendum habui Cluverio4, qui primus nostris omnia ista clarissimarum gentium nomina - invidia an Danica mercede emptus haud dixerim - ereptum ivit: quod utique tot ac tam apertis testimoniis fecisse me confido, ut neminem alicujus judicii futurum sperem, qui eandem nobis naeniam occantet. Altera, quo cum indigenarum praedicatio in quaque gente suspecta sit, a nostris quoque Sueonibus multa sint tradita parum certae fidei, ea, quae maxime ad Sueonum propagatarumque ex eis gentium gloriam pertinebant, externa auctoritate firmata produxi.

    Non vero haec tantum praefatio, sed et ipsum, cui ea servit, propositum Tuae Sublimitatis ut exactissimum judicium, ita jussa semper apud me potentissima exspectat.

    370

    In hac descriptione quale describo Gothorum vetus imperium, ab eo multum distat Gallicum, quod nunc conspicimus. Itaque novos subinde motus exoriri haud sane mirum est. Vix sanato Petricoriorum malo aliud simile nascitur apud Lemovicos et Querciacos nec minus circum Tolosam insanitur: plane ut magnum corium, si partem pede presseris, exsurgit alia.

    Neque tamen negligitur bellica administratio. Nam e Burgundia literae 21 Iunii datae nos docent Romaniam arcem, quam hostes ceperant, a duce Bernhardo5 receptam, capta autem Champlitum et Autream. Postridie exspectabatur ducis Longavillani6 in comitatum Burgundiae adventus per Salinas et ducis Rohanii7 per Sancti Claudii. Itaque sperant Gallici Burgundiones omnem eum comitatum cis mensem in sua fore potestate. Credo excepta Dola et Graia, bene munitis locis.

    Ab exercitu cardinalis Valettae8 docent nos 19 hujus mensis, literae obsessam ab eo Landresiam, a fratre autem ejus Castellum in Cameracesso, quod dicitur, oppugnari; is frater est dux Candalius9. Nam dux Valetta, qui dicitur10, exercitum ad reprimendos motus internos habet. Exercitus ejus cardinalis habere dicitur XVI peditum, sex equitum millia, machinas LXXX. Receptum ab eo Irsonum, quod ceperat Isolanus11. Captum Cimacum et minora alia.

    Ciliaci rex12 his diebus de omni bello ac pace consultationem habuit. Interni, de quibus dicere coepi, motus non sunt spernendi, cum facile possint iis se addere oppida quaedam protestantium ac disjecta munimenta reponere, qualis de Monte Albano strepit rumor. Accedit, quod comes Suessionensis13 conditiones omnes rejicere et praeter quod praesidio Sedanensi stipendium dat ipse, alium insuper militem conscribere metuitur: neque satis intelligi potest, unde ei vis pecuniarum, nisi ab Hispano14, apud quem etiam soror ejus15 principis Thomae16 uxor, causam ejus, si de successione aperiat se controversia, commendat, ut scripsi antehac17.

    Pontifex18 periculum mortis praesens ex apoplectico malo ita evasit, ut plenam valetudinem recepturus non credatur. Itaque Hispani jam ad alium suo ex usu faciendum consilia cuncta disponunt.

    Trevirensi19 audio libertatem offerri, si culpam Gallis consultoribus admissam deprecetur ac successorem adsciscat Leopoldum20.

    371

    Hispanorum classis ad oram provinciae Narbonensis apparuit, sed et navium Gallicarum oppositu et accursu pedestrium copiarum repulsi sunt. Sunt nunc Hispanorum arma in agro Montiferrati, ubi cepisse dicuntur oppidum Nicaeam, quae Paleae habet cognomen.

    Mutinensis21 et Parmensis22 quae habebant controversa transegerunt omnia. Algerienses et Bisertinae barbarorum naves aliquid magni agitare dicuntur. Neapolitanus rector23 a mercatoribus CCC M scutatorum sumit mutua; pro iis augmenta quaedam vectigalium oppignerat.

    Rhaeti castella vetera per Vallem Telinam, quae non placuit diruere, servant suo quidem milite, sed ab Hispano datur stipendium. De restituenda Rhaetis jurisdictione in Vallem Telinam, quam habuere, postremo Aenipontano foedere24 nihil diserte cautum est: multumque postulant Vallitelinates, ut tam dura imperia effugiant.

    Praefectus Mediolanensis25 implere se velle dicit ea, quae Monsoniano foedere26 continentur, remque omnem in eum statum reponere, in quo fuit, cum primum eas in partes Rohanius advenit; extra ea siquid postuletur, consulendum Hispaniae regem. Ita is arbiter fit controversiarum Rhaeticarum, ipsique militabunt non paucae Rhaetorum cohortes.

    Laetus intelligo Tuae Sublimitatis cura et studia et commercia reflorescere, augeri regni reditus, publicum statum locari. Neque vero minora bona ex tam benigni sideris adventu sperari poterant. Deus qui suggessit, Illustrissime Excellentissimeque Domine, consilia, eadem secundet.

     

    15/25 Iunii 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Classem Hispanicam audio esse XXV magnarum navium, XX earum, quas feluccas vocant; III MD pedites ea vectari; nec extra metum esse Italos, ne specie belli cum Gallis aliqua Italiae invadant, puta Savonam aut sinum Speciei, ut vocant.

    Venetus legatus27 iterum locutus mihi est de suorum officio ad pacificationem. Cum diceret Coloniae tutos satis nostros fore, si literae darentur commeatus, dixi non de eo laborare nos, sed an satis libertatis habituri simus in urbe infesta. Dignitati dicebat satis cautum fore, si nomen reginae28 in literis iisdem exprimeretur. Dixi esse et alia, quae circa tuendam dignitatem essent cogitanda. Ceterum nulla me mandata habere aut expetendi aut optandi literas ad eum conventum. Postremo dicenti se existimare rem eo posse perduci, ut et pecuniae darentur Suedis et loca aliqua maritima, dixi has conditiones oblatas nobis eo tempore, cum res Suedicae multo essent pejore loco et cum nemo nostros crederet ad extrema

    372

    prope redactos orae maritimae unquam in Saxionam redituros. Ceterum me eorum, quae scripsisset, futurum memorem, ut gnaros facerem quos oportet.

    Iam nunc intelligo et castellum Cameracesii cessisse Gallis male defensum a praefecto Hispano29, cum essent ei milites trecenti, victus multum; et Landresii paucos esse defensores ac molam extra urbem, qua una utebantur, exustam. Praeterea duci Vinariensi esse V M equitum, peditum duo tantum. Haillerio30 V M peditum, equitem VIII C.

    Loca provinciae Narbonensis, ad quae apparuit Hispanorum classis, sunt Sancti Tropasii et S. Raphaëlis. Biscaienses Galli Hispanicae Biscaiae portum quendam cepere, sed ignobilem.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 334; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 358. Gedeelt. vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 140. Beantw. d. no. 3187.
    2 - Vanaf ‘Mandata ...’ heeft Grotius zijn oorspronkelijk aan Oxenstierna gerichte dedicatie omgewerkt in meer algemene vorm zich richtend tot de lezer (zie bijv. p. 2: ‘Lector erudite’). Ik geef het briefgedeelte als bijlage no. 7.
    3 - Over de voorgeschiedenis van Grotius' posthuum uitgegeven boek, getiteld Historia Gotthorvm, Vandalorvm & Langobardorvm, (Amsterdam 1655) zie men Ter Meulen-Diermanse, Bibliographie de Grotius, p. 332, no. 735.
    4 - Philippus Cluverius (1580-1623).
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Henri, hertog van Rohan.
    8 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    9 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    10 - Bernard de Nogaret d'Epernon, hertog van La Valette.
    11 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, generaal der Kroatische ruiterij in dienst van keizer Ferdinand III.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    14 - De kardinaal-infant don Fernando.
    15 - Marie de Bourbon, zuster van Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    16 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    17 - No. 3113 dd. 11 juni 1637.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Philipp Christoph von Sötern, keurvorst van Trier, was op 26 maart 1635 door de Spanjaarden gevangen genomen.
    20 - Leopold Wilhelm, zoon van Ferdinand II.
    21 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    22 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    23 - Felipe Ramirez de Guzmán, hertog van Medina Las Torres.
    24 - Het verdrag van Innsbrück, gesloten op 17 januari 1637.
    25 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    26 - Het verdrag van Monçon, gesloten op 5 maart 1626.
    27 - Alvise Contarini di Nicolo.
    28 - Christina van Zweden.
    29 - Cateau-Cambrésis werd op 21 juni 1637 door Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale, veroverd. De Spaanse gouverneur, die de stad heeft overgegeven, heb ik niet kunnen identificeren. De hertog van Candale stelde als Frans gouverneur een zekere Sieur de Cantoux aan.
    30 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]