Mitto tibi, mi frater, epigrammata quaedam mea satis recentia, quibus addere potero aliquando Iphigeneam in Tauris Euripideam latinam mea opera2, et quae latina sunt apud Suetonium carmina versa Graece. Habeo paratas et ad Lucanum notas3 illas veteres ex utraque editione contractas multis additis aut mutatis. Habeo in Tacitum nonaginta ferme conjectationes4, ut modeste
375
loquar, quanquam de bonae partis veritate non dubito. Siquando nova instituetur aut Lucani aut Taciti editio, gaudebo moneri et contribuere quod potero.Quae ad Novum Testamentum scripsi5, id est ad IV Evangelistas, describuntur. Descripti sunt Annales Historiaeque belli Belgici6 ad inducias: premendum adhuc, ut credo, opus.
Verti Procopii Gotthica et Wandalica in sermonem latinum7, cum antehac illa pessime versa essent; adfuitque fortuna, quae mihi potestatem fecit codicum Graecorum manuscriptorum non paulo emendatiorum, locis nonnullis et auctiorum, quam est edito Graeca Hoescheliana8.
Haec cum aliis ejusdem argumenti minoribus libellis edam, si id magno cancellario9 videbitur, ad quem praefationem10 mitto magnam et plurimum lucis illarum gentium historiae adferentem.
Horum omnium te non tantum fratrem, sed et fautorem studiorum meorum esse nescium nolui, ut videas etiam, quae negotiis publicis superfluunt, tempora mihi non perire. Siquid edam posthac magnum - de Notis aliisque id genus minutiis jam non loquor - nolo pretium pacisci, quod scio in Gallia fecisse viros illustres: ego vero ne tum quidem feci cum ab omni dignitate nudus essem; sed aequum puto, ut publico prosim sine damno, id est, ut centum mihi - non paucioribus opus habeo apud bene meritos et amicos et eos, qui me isto beneficii genere aut alio ad vicem rependendam obligarunt - exempla dentur chartae optimae, bene compaginata et qualia honeste donari a me possint; deinde ne nova instituatur editio me inconsulto, ut, si quid mutare velim, id mihi integrum sit utque de repetitis editionibus idem mihi sit ad habenda exempla juris.
De Anthologia et accessionibus a me factis latinis11 scripseram aliquoties ad D. Vossium12. Sed videtur mihi Blavius13 Graecos typos, quales Stobaea-
376
ni14 mei sunt, non habere neque homines ad corrigenda typographorum errata satis idoneos. Itaque deliberabo, an Cramoisii, nobilis hic librarii15, utar opera, quanquam de eo quoque, an satis peritos correctores habeat, dubitare impeller. Velim mea omnia quam accuratissima et lectoribus utilissima prodeant.Mileterius16 novum fecit librum17 Gallico sermone, quo plus valet, scriptum. Titulus est le Moien de la Paix Chrestienne. Praefationes tres dedit, ad cardinalem Riceliacum, ad Sorbonam, ad synodum reformatorum, quae nunc est Alensonii. Lego nunc eum librum et, siqua occasio se dederit, exemplum transmittam, ut aliis detur cogitandi de re maxima occasio. Vult me venire visum, non recuso. De Tileno18 loquitur satis Tileniane, id est, biliose. Pronuntiata vetera sua, regno contraria, incrustat. Sunt tamen non pauca et legi et considerari digna.
Nescio, an ad te pervenerit ea pecunia, quam parentibus nostris19, jam aliquod tempus est, destinaveram.
Brandanus noster20 bonus est, sed certe in Coenae negotio crassior quam putaram. Ego illum comiter tractabo. Sed familiae non est quantum speraveram utilis. Cum tempore - nihil enim est, quod urgeat - cogitari posset, an aut a Brema aut e Batavis haberi posset aliquis publica jam vocatione fultus, qui de praedestinatione quidem ϰαὶ τοῖς ἐϰομένοις recte sentiat; caeterum qui non sit τῶν πηδώντων ὑπεϱ τὰ ἐδϰαμμένα, quos scis mihi nunquam placuisse. Talis aliquis magno et mihi privatim et communi ecclesiarum utilis esse posset putoque ejus apud me vitam suaviorem quam in vico aliquo, forte et in oppidulo, fore. Sed haec qua prudentia tractanda sint per te nosti. Ego cum omnia verso salubriorem animis pacatioremque docendi sacra rationem quam eam, quam ingressus est Poppius21, non reperio, nempe ut controversa fugiantur steturque de iis intra id, quod scriptum est, caetera omnia referantur ad animorum emendationem bonorum operum fructiferam. Eaque de causa multum probo praelegi selectas ob simplicitatem utilitatemque partes scripturae, quas evangelia et epistolas dominicales vocant: sacramenta autem administrari solis verbis institutionis aut additis quibusdam e scriptura usum verum mysteriorum significantibus locis. Et huc video sua direxisse Taulerum22, Kempensem23 et alios, quorum libri a quamvis diversa sentientibus non possunt non probari.
377
Vale, parentes nostros nobisque faventes saluta.
16/26 Iunii 1637.
Tuus fraternissime
H. Grotius.