In synodo, mi frater, Alensoniensi2 tantus fuit fervor quorundam Molinaei3 partium, ut omnes Cameronismi4 suspectos, etiam totum ordinem Parisiensem, vellent loco moveri, ut dubiae puritatis. Apparuit magnam partem pastorum jam in Cameronis propendere sententias. Molinaeus multum irrisus fuit, qui diceret ab iis qui Deo desiderium tribuerent salutis omnium attribui Deo humanos affec-
481
tus. Protulit Amirautius5 quinque sermones Molinaei, quibus idem diceret: et se quidem dixit, etiamsi erraret, veniam mereri, qui tam tetram consequentiam non videret. Ac Molinaeum, qui certum haberet tam faeda eam positionem sequi et tamen hoc videns eodem loquutus esset modo, esse αὐτοϰατάϰϱιτον et doctorem rerum noxiarum. Riveti6 quoque multis displicuit calor, qui cum Amirautium atque Testardum7 absolvisset per literas omnium eorum, quorum a Molinaeo accusarentur exceptis duobus capitibus haud sane capitalibus, tamen omnium academiarum, scholarum, ecclesiarum quoque nobiliorum apud Belgas conquisisset in illos sententias; quarum tamen nonnullae temperatiores fuere quam vellet. Dicunt enim Gallicum sermonem sibi non percognitum, ideo se satis liquido judicare non posse. Non credas, quam triumphent οἱ τοῦ ϰαμέϱωνος.Nescio, an ad vos venerit oratio archiepiscopi Cantuariensis8 in Camera Stellata habita9, cum quibusdam ejus aliorumque episcoporum calumniatoribus carcer, mulctae, aliis et aurium abscissio irrogaretur10, quae sancte se ab omni papismi affectu purgat objectaque prudenter et valide diluit. Vellem versam in vestrum sermonem. Addam mantissam de somnio11. Est enim et philosophiae hastata materia. Quidam ad Landresium in operibus proxime oppidum cubans somnio monitus, ut cuniculum hostis caveret, surrexit. Vix egressus erat, prorumpit vis tecta locumque disjicit. At Salmasium12 si videris, historiam tibi referet patre suo auctore13. Ad eum venit quidam Graecae linguae plane ignarus. Is in somnio voces Graecas has audierat. ἄπιϑι οὐϰ ὀσφϱαίνη τὴν σην ἀψυχίαν; experrectusque Gallicis literis sonum earum vocum perscripserat. Cum ejus nihil intelligeret, rogatus senator Salmasius ei verba interpretatur; est enim filii doctissimi doctus pater. Migrat homo ex aedibus. Eae nocte sequente corruunt. Hoc iis adjice, quae Cicero14, Tertullianus15 aliique ex omnium gentium historiis de somniis collegere. ϰαὶ γὰϱ τ᾽ὄναϱ ἐϰ δίος ἐστιν16 interdum, contra quam censent peripatetici. Vides, ut tecum quasi colloquar.
482
Vale cum tua17, tuis18, nostris19.
Lutetiae, 8 Aug. 1637.
Si viro optimo D. Utenbogardo20 insignis aliqua fiat injuria et malit extra teli jactum his in locis vitam finire, reperiet amicum veterem fidumque. Nam Brandanum21 ob Lutheranam intemperiem, quam de eo ob Calixti22 magisterium non sperabam, cogor dimittere.
Vidi Duraei23, qui nunc in Suedia est, scripta ad pacem Evangelicorum24 pertinentia. Sane. video eum optime conspicere ea, quae sunt necessaria ad sanctitatem ingenerandam pertinere atque inde aestimandam caeterorum necessitatem. Gaudeo nostris in locis eam fulgere lucem, quae cum tempore, ita spero, fructus christianismo profuturos edat.
Tui amans mutuo
H. Grotius.