eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3221. 1637 augustus 22. Aan P. Schmalz1.

    Praestantissime Domine,

    Pertulit mihi literas tuas2 is juvenis3, quem et magnus mihi cancellarius4

    516

    et tu quoque commendaveras. Faciam ejus causa quicquid meae erit opis gratumque mihi feceris, si ejus probitatis atque ingenii juvenes saepe ad me allegaveris.

    De pace video in tam prosperis rebus Austriacorum per Germaniam spem esse exiguam. Tempora nobis ad eam obtinendam non iniqum5 fuere meliora; forte et redibunt talia. Suedorum erit sapientiae, cum ea pulchra se dabunt, non sinere elabi. Vident, quam frigeant veteres socii, novos illigare quam sit difficile.

    Quae hoc anno gesta sunt a Gallis, sane exigua sunt; nec quicquam magni hoc quod restat anni exspectandum est.

    Angli aliis nutant, aliis nictant. Foedus suum cum Gallis6 tegunt neque apud Suedos de Gallis loquuntur neque apud Batavos aut7 de Gallis aut de Suedis. Nunc Palatini principes8 belli artes ad Bredam discunt: sero sane. Mari adeo nihil faciunt Angli, nobis quod prosit, ut Gallorum insuper capiant naves, ideo quod Galli quasdam Anglicas Hispanica commercia agitantes ceperint.

    Laudo, quod nostri ad bellum se parent quasi duraturum: sed copiis majoribus opus erit ad ea, quae restant tutanda, multoque etiam id magis erit necessarium, si et Silesiae inferre arma propositum est. An vero id pati possit Suedia, ut multa inde hominum millia educantur, nescio. Haud dubie tot ac tam diuturna bella regis Caroli9 Gustavique10 multam gentem exhauserunt.

    Magnus dominus cancellarius cum in aliis rebus omnibus plurimum ostendit prudentiae, tum et in hac cunctatione super maris transitu. Ibi enim esse debet, ubi res maximae aguntur. Inter ea autem numerari debet et redituum publicorum diligens procuratio.

    Moschum quieturum et ego credo. Gens est satis deses.

    Danus11 satis sibi esse putabit, si Suedis non impedientibus ei licebit adversus propinquas civitates sua promovere consilia.

    De dissidiis in Polonia ex Polonorum et literis et sermonibus cognoveram. Periit regi12, ut videtur, Anglica amicitia, Austriaca vero non potest non ipsis, qui in Polonia libertatem amant, esse suspecta. Quare sic existimo, si Austriaca vis infringi poterit, non multum esse, cur Poloniam metuamus.

    Ad S. Chaumontium13, qui credito diutius Hamburgi haeret, pridem missae erant literae, unde pecuniae fierent Suedis solvendae; non tamen quantae ex Wismariensi14 foedere, si id ratum fiat, deberentur.

    Apud Anglos haud dubie factiones sunt duae; et Suedis et Gallis et Batavis in id laborandum est, ut valescat illa, quae ab Hispano15 est aversior.

    517

    Hic oppressa sunt consilia quaedam contra cardinalem Riceliacum, quorum regina16 suspectabatur. Capti relegatique de domo ejus nonnulli17 et, cujus amicitia illa multum utebatur, abbatissa Vallis Gratiae18 inde demota.

    Cetera ad magnum dominum cancellarium scripta19 non repeto.

    Vale, vir egregie.

     

    Lutetiae, 12/22 Augusti 1637.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    Cepit Ensishemum dux Bernhardus20. Rhenum transiit. Waertium21 a munimentis suis depulit; septingentos ejus occidit22.

    Adres: A Monsieur Schmalze, Secrétaire de M. le Grand Chancelier de Suède. A. Stockholm.

    In dorso met andere hand: Holmiae, die 7/17 Septembris 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 353; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 597. Peter Abel Schmalz was secretaris van de Zweedse rijkskanselier.
    2 - De brief is verloren gegaan. Het woord ‘tuas’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    3 - Harald Appelboom; zie de brief aan Oxenstierna van 22 augustus, no. 3217.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - De uitgave der Epist. heeft ‘iniqua’ en achter ‘exiguam’ een komma.
    6 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    7 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    8 - De paltsgraven Karl Ludwig en Ruprecht; zie VI, p. 285 n. 3.
    9 - Karel IX, koning van Zweden (1604-1611; geb. 1550). Onder zijn regering begon de langdurige oorlog met Polen.
    10 - Gustaaf II Adolf, in 1632 bij Lützen gesneuveld.
    11 - Christiaan IV van Denemarken.
    12 - Wladislas VII (IV), koning van Polen; hij huwde op 13 september 1637 met de zuster van keizer Ferdinand, Cecilia Renata.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van Lodewijk XIII bij de Zweedse rijkskanselier.
    14 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was op 30 maart 1636 gesloten en werd eerst in het najaar 1637 door Zweden geratificeerd.
    15 - Philips IV.
    16 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk. Vgl. ter zake nos. 3215 en 3217.
    17 - O.a. Pierre de La Porte.
    18 - Louise de Milley.
    19 - No. 3217.
    20 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    21 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van Ferdinand III.
    22 - Het postscriptum ontbreekt in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]