eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3294. 1637 oktober 13. Van C. Salmasius1.

    Elzevirii typographi2 tibi noti, amplissime vir, me nuper adierunt et rogarunt, uti ad te scriberem super versione Procopii3, quam te paratam habere editioni inaudierunt. Cum enim et ipsi in procinctu sint ad edenda omnia eiusdem Procopii opera Graeca auctiora multis in locis ex collatione scriptorum codicum Vaticanae bibliothecae, iudicant, et merito sane, editionem suam sine tua versione mancam quodam modo futuram, cum et ipsa sola possit sine textu Graeco efficere, ut minus desideraretur.

    Pro eo igitur gratiae loco, quam mihi apud te patere intelligunt, hoc mihi negotii dederunt tui interpellandi et orandi, ut eorum precibus hac in parte velis id dare, quod publico sane donabitur, cum tam egregia versio typis illorum, qui elegantia caeteros omnes superant, exibit.

    Ad me quod attinet, promitto etiam operam meam, si qua in re tibi utilis esse poterit, quandiu liber erit sub praelo.

    Usurae meae4 sub eo currunt, sed non nimium velociter; levium nempe non gravium usurarum more, ut ipse valde sunt levidenses.

    639

    Hodie aut cras collucebunt plateae nostrae ignibus ob redditionem Bredanam incensis.

    Vale, vir amplissime, et me tibi addictissimum amare perge.

    Leydae, XIII Octobris MDCXXXVII.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii ep. I, p. 267. Beantw. d. no. 3324.
    2 - Bonaventura en Abraham Elzevier.
    3 - Vgl. hierover no. 3293, p. 637 en n. 6 aldaar.
    4 - De Vsvris Liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXVIII.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]