eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3301. 1637 oktober 17. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quid aut velint Angli aut nolint, difficile divinatu est. Scriptum sibi ajunt2 Hagae actum iri de toto hoc Lutetiano foedere3. Atqui Batavi ejus rei, ut audio,

    650

    causa Cracovium4 mittunt Hamburgum. Cum legato5 dicerem a Boswelio6 foedus Ordinibus Federatis praelectum esse, mirabatur si totum. Quaerenti mihi, an arcanae aliquae pactiones essent, respondit satis circumspectus nullas tales esse signatas. De eo, quod ex me intellexisset, non pervenisse foederis exemplum ad Sublimitatem Tuam scripsisse se ajebat in Angliam.

    In Italia mortem Mantuani7 excepit mors Sabaudi ducis8. Ea vero speratur nihil nocitura Gallicis rebus, quando tutela principis pueri9 ac principatuum data est viduae, regis10 sorori11, cujus semper propensus pro Gallis fuit animus. Ejus auctoritatem haud dubie rex cunctis defendet viribus; et ipsa infensa cardinali Sabaudo12 ac Thomae principi13, a quibus non mediocriter laesa est, eo magis se consiliis Galliae datura est, quod illorum hic Hispano14 militet, alter rerum Hispanicarum tutelam in aula romana susceperit. Mortuus est te comes Verrucae15, intimae apud defunctum ducem gratiae. Ambos febris abstulit maligna, non ultra undecim dies duci tracta. Videtur vis consiliorum posthac maxima ex parte futura penes patrem Menotum jesuitam16 magnae solertiae peritiaeque.

    De Hanovia nihil mirari Gallos miror. Multi de Mimnermo17 sermones propendetque eo haud dubie Vindicis18 animus.

    Malbodium a Gallis derelictum est: et junxere se exercitus cardinalis Valettae19 et fratris ejus Candalii20 frusta id impedire nixo Piccolominio21.

    Longavillanus22 Chaussimum obsidet misitque duas cohortes, quae efficere milites dicuntur bis mille quadringentos, ad ducem Vinariensem23. Castilionaeus24 Dampvilleriae jam fossam obruit.

    Scriptae Narbonae IV Octobris, ut hic numeramus, literae nos veriora quam vulgata sunt antehac de praelio ad Leucatam docent. Cecidisse quingentos ferme partim e Gallis partim ex hostibus. Gallorum vulneratos mille vocarique ab ipsis hoc proelium felicem temeritatem. Habebat Cerbello25 octo millia peditum, equites mille ducentos, exspectabatque novas copias; neque urbs Leucata ultra triduum poterat defendi. Utrumque praevenit Gallorum audacia adfuitque successus spem

    651

    ultra. Nocte enim sequente nulla satis gravi quae quidem cognoscatur, causa hostis munimenta egregia a mari producta ad lacum machinasque deseruit. Victoria ut solent Galli facti negligentiores. Pulvis bellicus et alia belli instrumenta, quae servari ex usu fuerat, rapinis dispersa. Pecuniae, quae post victoriam numerata centurionibus fuerat, nihil ad milites cum pervenisset, dilapsi ii magna pars et relicta inhumata caesorum hostium corpora caelum infecere. Hostis contra acceptum malum curam auxit diciturque firmatus IV M militum proxima Pirenaei loca tenere et imminere occasionibus.

    Venit huc Calvus26 ut Eusebio27 opem ferat. Nam Vindicis28 circa Eusebium nutat29 animus, praesertim ex quo rex30 his diebus iterum Faiettam31 vidit.

    Creditur mitti mox princeps Condaeus32 in Aquitaniam aut in Languedociam. Quidam Espernonii33 consilia suspectant. Ego non arbitror eum trium filiorum34 magnificas fortunas objecturum casibus, tantae experientiae prudentiaeque senem.

    Injeci sermonem apud Angliae legatum posse inter Angliam Suediamque novum quoddam foedus a Lutetiano diversum magisque optandum ad tutandas res protestantium confici. Sed aut fallor valde aut illi nihil aliud quam pacem ex suo commodo spectant.

    Mitto, quam modo accepi, historiam35 a viro fidei optime accuratae scriptam de iis, quae Gallis in itinere evenerunt, dum a Malbodio exercitus cum altero a Landrecio veniente conjunctum it, multum distantem ab ea, quae plebi exhilarandae vulgatur.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, res regni, reginae36 Tuaeque Sublimitatis ac familiae ipsius prosperet.

     

    7/17 Octobris 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Est Mantuani heres37 annorum novem: Sabaudi quadrennis longa tutela, agnati pro hostibus. Gallos in Italiae aditu non passurus Hispanus, longa belli materia nostris, ni fallor, rebus haud incommoda.

    652

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 369; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 406.
    2 - Wellicht de Engelse ordinarius en de extra-ordinarius gezant te Parijs, resp. John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester.
    3 - Zie no. 3166. p. 426 n. 4.
    4 - Karel van Cracou, Staats resident in Denemarken.
    5 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk.
    6 - William Boswell, Engels agent in Den Haag.
    7 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua, gestorven op 21 september 1637.
    8 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye, gestorven op 7 oktober 1637.
    9 - Zie voor hun namen no. 3297, p. 642 n. 2.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Christine.
    12 - Kardinaal Maurizio van Savoye.
    13 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    14 - Philips IV.
    15 - Manfredo Scaglia, graaf van Verrua.
    16 - Pierre Monod.
    17 - Codewoord voor vrede.
    18 - Codewoord voor Frankrijk.
    19 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    20 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    21 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    22 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    23 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    24 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    25 - Johann, graaf van Cerbellon -Giovanni Serbelloni-.
    26 - Schuilnaam voor Henri de Bourbon, prins van Condé.
    27 - Schuilnaam voor De Richelieu.
    28 - Vindex is een codenaam voor Frankrijk. Het woord ‘Vindicis’ staat in de tekst in cijfer: 81.79.78.10.118.217.37.12.2040.
    29 - De woorden ‘Eusebium nutat’ staan in de tekst in cijfer: 108.76.74.43.71.69.61.78.69.77.27.38.
    30 - Lodewijk XIII. Het woord ‘rex’ staat in de tekst in cijfer: 66.74.20.217.
    31 - Louise-Angélique Motier de La Fayette; zie over haar no. 3088, p. 312 n. 11. De naam staat in cijfer: 13.80.79.85.68.112.70.61.217.
    32 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    33 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon (1554-1642).
    34 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale, Bernard de Nogaret de Foix, hertog van La Valette en Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    35 - Zie no. 3300, p. 649 n. 4.
    36 - Christina van Zweden.
    37 - Carlo III Gonzaga (1629-1665).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]