Potentissima ac Serenissima Regina, Domina Clementissima,
Ex novo Augustae Majestatis Tuae imperio2 aditum ad regem3 cum postulassem, dilatus is per dies aliquot quos venatui rex dederat, datus est die 9/19 Octobris.
Reperi regem ad Sancti Germani bene valentem beneque animatum. Dixi non libenter me saepe obstrepere ejus auribus et interpellare curas pro regni ac tot
664
sociorum ipsum respicientium salute. Nunc tamen, ut ejus patientia uterer, adactum me mandatis.Eorum mandatorum duas esse partes: priorem esse gratulationem de prosperis regis rebus per Picardiam Burgundiamque; adjecturam fuisse haud dubie Tuam Majestatem etiam gratulationem de insigni ad Leucatum victoria deque feliciter junctis a Malbodio ac Landrecio exercitibus frustra hoste id impedire conato, si eae res tunc, quod nunc factum sperem, ad ejus notitiam pervenissent, maximum Majestati Tuae gaudium allaturae.
Alteram mandatorum esse partem, ut rogaretur rex sine mora vim armorum validam in Germaniae transrhenana inferre. Eam minus futuram fuisse necessariam, si jam tum accepisset Majestas Tua responsum nuper ab ipso mihi ore et scripto datum; pro quo maximas me regi gratias agere nec aliud expetere quam ut curentur quae promissa sunt ad exitum perduci sine longiore temporis tam cari dispendio.
Id autem eo me rogare impensius, quod exspectarem quotidie laetum de Dampvilleria nuntium, ut is, qui ibi esset, exercitus aut omnis aut pars ejus major mitti ex regis constituto ad ducem Vinariensem4 possit.
Quod dixissem antehac imperatorem5 non minus quam Hispanum6 haberi debere pro certo hoste regis regnique Gallici, id nunc multo etiam quam ante habendum exploratius post excessum Sabaudi ducis7 tutelamque haeredis8 matri, regis sorori9, delatam. Neque enim regem tam magnanimum ac justum deesse posse optimae sorori vindicandae in causa aequissima, neque passurum imperatorem ut princeps femina non sanguine tantum, sed et animo semper innexa Galliae et Galliae viribus sustentata teneret aditum Italiae, immineret Mediolano, vicariatu denique Imperii, quod ducum Sabaudorum jus est, per Italiam fungeretur. Accessuros stimulos a ducis defuncti fratribus, quorum arma alter10 pro Hispano ferret, alter11 aperte Romae res ageret totius Austriacae domus. Itaque nihil exspectandum aliud, si cunctaremus, misi ut perdomitae Germaniae vires imperator in Sabaudiam ipsamque Galliam inferret. Id mali non aliter vitari posse quam si Germaniae possessio ipsi turbetur. Suedos nostros suis non defuisse partibus.
Quod ut ostenderem, narravi quae ad Anclamum Stolpamque et ad Deminum sunt gesta, quoque in loco nunc essent copiae nostrae. Neque tamen dissimulabam, dum nos ibi paene circumsessi teneremur, non potuisse longius positis consuli. Ita Lunemburgum cessisse hostibus, Hanoviam pacisci. Iam vero et Wismariae obsidium minari hostem. Accessisse et aliud ex inopinato malum mortem landgravii12, qui principum in Germania unus in societate nostra perstiterat partiumque nomen sustentaverat. Eam vero mortem fractos jam animos magis perculsuram ad libertatis desperationem, nisi inde Suedi, hinc Galli per Germaniam signa ad spem meliorem erigerent.
665
His dictis Augustae Majestatis Tuae literas 19 Augusti datas13 in regias manus tradidi. Rex partim interfatus partim absoluto meo sermone dixit velle se impleri quae promisisset eo, cujus memineram, responso. Et jam copias aliquas duci Vinariensi missas secuturasque majores. Pro sorore sua defensanda usurum se totius regni viribus, neque defore sustentandae etiam landgravii viduae14 fortem, ut ex literis ejus apparebat, retinenti animum pupillisque15 ejus.
Cum legatus Sabaudus mortem ducis mihi sui amice significaverit, si quid praeter doloris testimonia mandare mihi Augusta Majestas Tua voluerit, exspectabo, et in luctu induendo exemplum Anglorum16, qui ea de re in Angliam scripsere et mandata operiuntur, sequar; nec aliud addam quam vota, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, pro Majestatis Tuae salute rebusque prosperis.
Lutetiae, 12/22 Octob. 1637.
Tuae Augustae Majestatis obedientissimus subditus
H. Grotius.
Adres: CHRISTINAE, Reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc.