Hoc, mi frater, ideo iis, quae nuper ad te scripsi2 addere volui, ut videant eadem, quae mea sunt esse et Carentoniensium vota, sed sub aequis legibus, quae si impetrari non possunt, agnoscenda est ϑεομηνία: servandus autem id cupiens animus.
Sero admodum, id est 28 Octobris, literas accipio tuas 28 Septembris3 per maris incerta. Terra literae rectius curantur, recta ad me inscriptae aut ad Heufdium4.
De nostro declamatore5, quantopere spes et jussa mea eluserit, jam videris ex mea ad Oudartium6 epistola7, quam ad te apertam misi.
De libris a me edendis cogitabimus ambo. Procopiana8 aut potius Gothica - nam haec sola proposita habeo - nondum descripta sunt, nedum mitti possunt. Sed instabo operi.
682
Cordesium9 quod obligas, facis rem ipsius et tua dignam bonitate. Et quandoquidem illud de Peruana10 bene expedisti, adjice, quaeso, et alterum beneficium, ut per te librum habeat Manassis de resurrectione11, ubi deest folium a 63 ad 81. Legi ejus Iudaei librum magno meo cum fructu tum ob vera bene defensa tum ob Iudaeorum opinationes satis fatuas magni magistri confessione melius quam antehac detectas.
Filius meus natu maximus12, qui ad vos jam venit, perstat in oblivione officii. Neque ad nos scripsit de suo adventu. Consilia de rebus suis vult, ut videtur, capere sine nobis melius, ni fallor, facturus si ad nos venisset suisque expositis rationibus et nostris auditis constituisset id, quod usu esset ipsius: ἀναϱχίας γὰϱ μεῖζον οὐϰ ἐστιν ϰαϰόν13. Facite tu et D. Reigersbergius14 quod eorum est, quos tutela spectat. Absentes enim quasi mortui sunt absentibus. Parentibus optimis15, uxori tuae16 ac liberis17 omnia et fausta optamus et quae nostrae sunt potestatis offerimus.
Gronovius18 ad me scribit19: dolet non pervenisse ad se quae ad Silvas20 annotaveram. Puto ei per te missa. Quod si est, arbitror Lugdunenses amgistros, quorum amicitia utitur, obstitisse, quominus mei meminisset, et consilium dedisse dissimulandi accepta. Quare de Thebaide et Achilleide21 sustinebo consilium, mittere mea cogitata debeam necne, donec tuam intellexero sententiam.
Vale cum nostris omnibus.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotuis.
31 Octobris 1637.