eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    716

    3338. 1637 november 10. Aan G.J. Vossius1.

    Vir eximie,

    Tardipedes tuae fuere literae scriptae circa Eidus Quintiles2: ad me pervenere circa Eidus Novembris. Ita curari solent, quae per amicos mittuntur, iter quippe facientes suo ex usu, non ex desiderio nostro. Is ipse, per quem miseras, Danus3 accessit quidem aedes meas, sed me non reperto - ita volentibus rebus ipsius - ab hac urbe abiit et mecum colloquia in reditum distulit. Ego et ei et quoscumque vel leviter commendaveris, praestabo omnia, quae meae sunt opis.

    Tua de Idololatria4 nec minus de arte Poëtica5, non credas quam hic exspectantur avide.

    Nostrae ad Evangelia notae6, ut facile vides, exspectandum habent Heinsianas7, Gothica quoque nostra8 Procopii editionem, quam moliuntur Elzevirii9, Anthologiam10 paratus submittere, si tibi placent typi Graeci, si adest corrector et qui indicem concinnet valde hujus operis usui necessarium. Praeterea video agi cum illis moratoribus non debere nisi ex syngrapha, ut, nisi intra praestitutum diem absoluta sit editio, committatur poena.

    De Annalibus et Historiis belli Belgici11 an edi debeant, certe ad inducias usque, tuum et quos amicos nobis nosti judicium exspecto. Nolo lucrum ex editionibus facere, sed indemnem me praestari aequum est. Id, nisi centum habeam exempla chartae melioris bene compacta, consequi non possum, tantus est eorum, quibus debeo, numerus.

    Si quis Tacitum ediderit, habeo multas ad eum conjecturas12. Ad Lucanum13 quoque notas duplices conjunxi multaque addidi, si quis forte uti velit.

    717

    Nostri te tuamque matrem familias14 ac liberos15 resalutant.

    Lutetiae, 10 Novembris 1637.

    Tuus tibi obligatissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 377. Antw. op no. 3158. Beantw. 6 jan. 1638 (dl. IX).
    2 - No. 3158.
    3 - Hans Mule; zie no. 3158, p. 416 n. 2.
    4 - Gerardi Ioannis Vossii De Theologia gentili, et physiologia Christiana: sive de origine ac progressu idololatriae deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, libri quatuor. Amstelodami 1641.
    5 - Gerardi Joannis Vossii De Artis Poeticae Natura, Ac Constitutione Liber. Amstelodami Apud Ludovicum Elzevirium, MDCXLVII; Gerardi Joannis Vossii Poeticarum Institutionum, Libri Tres. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCXLVII; Gerardi Joannis Vossii De Imitatione cùm Oratoriâ, tum praecipuè Poeticâ; Deqve Recitatione Veterum, Liber. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCXLVII. In het boek De Artis Poeticae Natura staat een epigram van Grotius.
    6 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm; zie no. 3135, p. 375 n. 1.
    7 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX; zie no. 3089, p. 313 n. 13.
    8 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm; zie no. 2913, p. 4 n. 7.
    9 - Abraham en Bonaventura Elzevier.
    10 - Zie over de Anthologia no. 3135, p. 375.
    11 - Hvgonis Grotii Annales et historiae de rebvs Belgicis; zie no. 3023, p. 211 n. 1.
    12 - C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. Anno 1640; zie hierover Ter Meulen-Diermanse, no. 515 en remarques.
    13 - M. Annaei Lvcani Pharsalia, sive de bello civili Caesaris et Pompeji Lib. X. Additae sunt in fine Hvgonis Grotii Notae Ex binis antehac editis junctae, auctae, correctae. Et Thomas Farnabii in margine. etc. Amsterodami Apud Ioannem Blaeuw. A.o. MDCXLIII; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 430. Zie ook op. cit., nos. 423 vv.
    14 - Elisabeth Junius.
    15 - Franciscus (1608-1645), Matthaeus (1611-1646), Cornelia (1613-1638), Isaac (1618-1689), Gerardus (1619-1640), Johanna (1622-1640).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]