eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3377. 1637 december. 10 Aan J.F. Gronovius1.

    Papinium2, vir doctissime, magni feci semper, ut qui Virgilio omnigena eruditione haud multum cedat, spiritu autem poëtico certe quibusdam in partibus, si per criticos dicere liceat, dubiam ei faciat palmam.

    780

    Quo magis te gaudeo post collucatas ejus Sylvas3 accingi, ut et Thebas depleas et Achilli4 reddas florem juventae. Nec dubito, quin sicut praelusio tua plurimum5 habuit gratiae, ita justiora, quae exspectamus, opera plenam tibi coronam sint paritura.

    Perplacent quae edidisti: perplacent et quae epistola6 continentur; nec mihi tantum, sed et viris eruditis, quorum concursu non minus honesto mihi gratoque quam ipsa haec legatio, strepit mihi limen. Ego, quod unum possum, ex cavea tibi applaudo.

    Caetera, quibus olim me oblectavi, invident mihi injuncta negotia. Neque enim mihi vacat cogitare, quantus ingentes Homoloidas Haemon7 exierit, dum Gallos castellis ad Rhenum exiisse doleo, et pro Rhaeteo litore Pomerania mihi semper ob animum versatur. Itaque ne relegere quidem mihi illa licuit, quibus laetam fecit Statius urbem amatam mihi semper. Tantum quae8 ad oram editionis Lutetianae9 alleveram,10 ea fratri meo11 misi, ut si qua12 sunt, quae non correxerit posterior aliqua editio, de iis, et ipse et tu cogitetis. Rogo autem, credas me non modo famae tuae favere plurimum, sed et si quid sit, in quo te adjuvare aut ornare possim, facturum id maxima mea cum voluptate.

     

    Lutetiae, X Decemb. MDCXXXVII.

    Tuae eruditionis fautor integerrimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., cat. v. hss. no. 647. Gedrukt Epist., p. 384. Antw. op nos. 3267 en 3325; beantw. dd. 11 januari 1638 (dl. IX). Voor geadresseerde, Johann Friedrich Gronovius, zie men p. 229 n. 2.
    2 - De latijnse dichter Publius Papinius Statius.
    3 - Johannis Frederici Gronovii In P. Papinii Statii Silvarum Libros V. Diatribe Ad Th. Graswinckelium Equitem & JC. Hagae Comitis, Ex Officina Theodori Maire MDCXXXVII.
    4 - Zie over beide werken IV, p. 216 n. 2.
    5 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: multum.
    6 - No. 3325.
    7 - Vgl. Statius, Theb. VII 252: ... nam video, quae noster signa Menoeceus, // quae noster regat arma Creon, quam celsus aena // Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.
    8 - De Rotterdamse copie heeft abusievelijk: quis.
    9 - Zie voor dit boek, de Statius-uitgave van Friedrich Lindenbrog, E.M. Meyers, Boeken uit de Bibliotheek van De Groot in de Universiteitsbibliotheek te Leiden (Meded. Kon. Ned. Ak. Wetensch., afd. Lett. N.R. 12,3), Amsterdam 1949, p. 17 no. 4.
    10 - Vgl. voor het gebruik van dit woord Horatius, Ars. poet 445-449: Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, // Culpabit duros, incomptis adlinet atrum // transverso calamo signum, ambitiosa recidet // ornamenta, parum claris lucem dare coget, // arguet ambigue dictum, mutanda notabit.
    11 - Willem de Groot; vgl. no. 3363 dd. 28 november.
    12 - De uitgave der Epist. heeft: quae.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]