Frater optime,
Accepi novissimum Mileterii scriptum2 cum filii3 litteris XX Novembris scriptis, sed id perlegere nondum vacavit. Nunc etiam eae mihi traditae sunt litterae quas V. hujus mensis4 ad me dedisti, in quibus Strateni5, quem recte ad vos venisse gaudeo, mentionem facis.
Nos hic, quod vicissim reponamus, vix habemus, nam in conventu ordinum nihil peractum est, haerent opera interrupta; multi exauctorationem militum aliquammultorum, ut aerario bene constituendo necessariam, valde urgent, sed princeps6 cum faederatis in contrariam propendet sententiam.
Inter Delfenses et Roterodamenses gliscunt indies odia et graves ab utraque parte querelae, quae animos asperant. Interea Delfenses in syndicum rogarunt advocatum Ruillaeum7, Bruningii8, judicis quondam tui, ex sorore9 nepotem oblato satis honesto stipendio, quod animadvertentes Harlemenses eum sibi destinandum credidere et meliores - ut audio - conditiones obtulere. Gnarum id nostratibus, qui videntes eum moras nectere nec ad statutum diem responsum
789
dedisse ipsi hominem praevenerunt ac conditionem renuntiarunt; ita nunc ille Harlemensibus se addicturus creditur. Delfenses nostri quo se jam versuri sint, incertum est, sed forte brevi aliquid constituent.Pro Cordesio10 iterum connitar et spero operam meam non futuram illi inutilem. Statiana11, quae misisti, ostendam Gronovio12 eique, quas jussisti, tradam litteras.
Filium natu maximum13 brevi apud vos futurum spero.
Hic omnes expectatione torquentur, quem prima novi architalassi14 in classem, quae ex Hispania adventare dicitur, expeditio habitura sit exitum.
Deus Optimus Maximus te, parentibus15, nobis reliquisque amicis et reipublicae christianae diu servet incolumem.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIV. Decembris 1637.
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
Port.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Dec.
En in dorso: 14 Dec. 1637 W. de Groot.