801
Viro Amplissimo Nicolao Reigersbergio Senatori H. Grotius.
Vir Amplissime,
Dubitavi saepe, rectiusne sit respondere stultis et improbis criminationibus, an earum vanitatem bonae erectaeque mentis fiducia contemnere. Posteriorem sententiam pridem constanter amplex(um) nihil est, quod inde me possit dimovere praeter tuam auctoritatem tot meritis subnixam, quorum hoc quoque2 non minimum est, quod causam meam sane optimam fido fortique proposito egisti, ut vel ob hoc unum gerendus tibi mos sit, ne tua in me tutando diligentia tranquillitati meae pigritiae imaginem induat.
Libri mei de Religione Christiana3 leguntur magno piorum atque eruditorum cum plausu, non iis, tantum, quibus ego scripsi, linguis, sed Suedica4, Gallica5, Germanica6, Anglica7. Quaerunt homines, qui sua referre putant, ne ego bene christianus existimer, quae carpant, quae arrodant.
Illud non minus ridiculum quam falsum, quod Castellionis8, hominis meo judicio nec ineruditi nec mali, usus sim versione. Ego mihi certus sum non visum mihi, cum mea scriberem, Castellionis librum. Conferat qui volet - mihi enim otium non est - quantum9 mea et illius discrepent. Ego ex Hebraeo Graecoque sensum meis expressi verbis, ut olim Tertullianus10, Cyprianus11, veterumque alii cum nulla adhuc esset in ecclesia publicae auctoritatis interpretatio. Si plane eadem, quae spon(te) ego eram scripturus, scripsit ante me Castellio, mirabor convenientiam non meditatem neque dicam, ut quidam apud Senecam: Pereant qui
802
ante nos nostra dixerunt12, sed: bene illis sit, qui mecum non mentem tantum communem, sed et verba quibus mentem exprimerent, habuerunt.Ia(m) vero quid Castellioni cum Socino13, cui ille notus, ut arbitror, non fuit? In quinto Matthaei capite quaedam ita ut Socinus dicor interpretatus14. Modicae vero lectionis homines, qui non viderint15 esse eam interpretationem Graecorum latinorumque paene omnium, qui veteribus saeculis cum pietatis fama famam eruditionis habuere16. Hos si quis compendio nominatos videre cupiat, legat doctissimos ex romana ecclesia interpretes17, quos siquis Socino favere putat, valde aut ipsos aut Socinum ignorat. Quam vero iniquum est id a nobis exigere, ut credamus18 nihil Socino veri in mentem venire potuisse? Si Socinus in antiquitatis sententiam non quaesitam - ita enim erat homo antiquitatis incuriosus quantum Genevensium quisquam - incidit, estne ea ob id deterior facta? Quod si a Socino veri didicissem aliquid, etiam hoc libere profiterer, exemplo Cypriani qui Tertullianum magistrum vocabat suum19, exemplo20 Hieronymi21, qui per Apollinarem22, Augustini23, qui per Tychonium24, Graecorum prope omnium qui per Origenem25 in sacris literis intelligendis profecerunt.
At quam multa sunt in eodem quinto26 Matthaei capite, quae contra Socini mentem sic interpretor, ut cum singulis ipsius argumentis conseram manum? Matrimonii institutionem sic interpretatus sum, ut unum unius viri conjugium monstratum tunc magis quam diserte imperatum sentiam. Quid vero id mali secum trahit, cum certum habeam tradamque christianis, quales Dei dono nos sumus, non nisi unam conjugem permitti? Estne in eo facinus, si praedicatae sanctitatis Patriarchas a27 peccato contra conscientiam et quidem permanente immunes fuisse libenter28 credimus? At sane29 non minus quam nos benige mihi de illis existimavit veterum christianorum chorus30. Hos insequi mihi lubet, ridere
803
autem eos, qui se exclusis caeteris, ecclesiam vocant superba non minus quam stulta iactatione.Si pro satisfactione Christi non respondi Crellio31, feci prudenter et ex consilio etiam Galliae protestantium pastorum, qui quaestiones huic coelo incognitas ne refutando quidem in vulgus mittendas censuerunt. Refelli ista gloriose possunt neque ab omnibus, sed ignorantur tutius. Ego vero locis scripturae sanctae a me productis, additisque explicationibus et explicationum firmamentis tantum tribuo, ut non verear ea sine alio praesidio apud bene animatum judicem cum omnibus postea dictis aut etiamnunc dicendis committere. Praeterea rationem, quae Socino potentissima videtur ad ea loca in sensum figuratum cogenda, everti, satis, ni fallor, efficaciter, quanquam agens aliud, de paenarum communicatione § XI32. In Veritate vero33 Religionis Christianae contra Iudaeos disputans verba Esaiae capite LIII34 ita verti, ut sententiam Socini sententiae contrariam aperte exprimant.35 In eorundem librorum36 peroratione expiationis peccatorum cum37 morte Christi peractae disertam mentionem ut facerem, illud ποιησάμενος initio ad Hebraeos quod ad sensum eum quem posui effugiendum38 praesenti tempore vertit Socinus, verti ut oportebat39 praeterito40 tempore.41 Tum vero in iis scriptis, quae non edidi, sed quae etiam post me meam in recta sentenita tuenda constantiam testari poterunt, multa congessi eo spectantia, non transscripta ex aliorum laboribus, unde multi imperiti famam sibi mendicant, sed multiplici lectione omnis generis scriptorum mihi observata.
Illudne vero etiam excusandum habeo, quod Martino Ruaro42 id petenti, homo homini, aditum non negaverim? At certe non otiosus neque paenitendus mihi is cum ipso congressus fuit. Dixi ei causas, cur veterum ecclesiarum consensum tam anxie quaererem, tam anxie sequerer. Ostendi ex Philone43, quo sensu λόγον posuisset Johannes, quam novum, atque inauditum esset illud commentum de Christo ante mortem in caelum rapto, ut inde descendisse dici possit. Satisfactionis dogma ostendi nihil habere quod a ratione discrepet, sive paganos, sive44 Iudaeos respicimus judices, et horum insignia quaedam ad id testimonia adduxi.
Non tacui, quam vim inferret sacris literis, quam periculosum esset dogma45, qio paenae impiorum post hanc vitam negantur. Et confido me apud ipsum pro-
804
fecissse, si non quantum vellem, certe plus quam facturi fuerant clamosi convitiatores. Literarum quoque commercium46 abscindere47 cur debuerim, non video, cum id beneficium etiam paganis praestitisse videam eos, qui columina Graecae ecclesiae fuerunt. Non mihi tanti est maligna curiositas, ut eas literas proferam. Si luberet, jam aspicerent, non illas quaestiones, propter quas Photinus48 et Photini sectatores male audiunt, sed quid sit unius uxoris vir apud Paulum49, expellendusne sit a communione qui nuptias fecit legibus civilibus solis vetitas et alia ejusmodi.Est vero Ruarus propter vitae ac consuetudinis lenitatem in tanta apud Dantiscanos reformatos gratia, ut quidam eorum, inter eos Andreas Conradi50, liberos suos ad me cum ipsius testimonio miserint, quibus ego ita me comem facilemque praebui, ut uberrimas mihi gratias et ipsi egerint et ipsorum parentes.
Ego vero ejus sum animi ejusque instituti, ut mihi cum hominibus cunctis, praecipue cum christianis quantumvis errantibus necessitudinis aliquid putem intercedere idque me neque dictis neque factis pigeat demonstrare.
Lutetiae XIX Decembris MDCXXXVII.
Tibi obligatissimus
H. Grotius.
De lenitate in eos, qui haeretici aut sunt aut dicuntur, in libris de Iure belli ac pacis51 non alia mea est sententia, quam quae ibi Salviani Augustinique verbis expressa est.
Rex Gustavus52, qui omnes illos meos libros diligentissime legerat, adeo nihil in iis venenosum reperit, ut etiam in Suedicum sermonem jusserit verti.
Adres: A Monsieur Monsieur de Reigersberg, Conseiller au Parlement à la Haie.
In dorso schreef Van Reigersberch: Broeder de Groot, den 19 Decemb. 1637. Respondet ad calumnias Riveti.