eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    62. 1605 Maart. 7. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Amplissime domine.

    Ne me forte putares habere quod in tarditate literarum tuarum culparem, coepi et ipse, nescio quomodo, esse quam volui negligentior: sive iisdem me occupationibus tuis parere, quae te eo tempore distinuerant, nonnihil habet rationis, sive quod ipsa me experientia docuit, non parum lenocinii ab exspectatione literis accedere. Neque enim facile dictu mihi, quantopere tuas exosculatus sim cum omni ex parte - sunt enim uberrimi in me amoris indices locupletissimae - tum ex ea maxime, qua Thuani viri sine exemplo opera, mecum pariter, admiraris, quae quidem ego intelligo velut exemplar mihi proponi, ad cuius imaginem nostri laboris lineamenta conformentur. Sed non item, ut tu voluisti, monitum istud in honorem meum interpretor: quin potius ad desperationem hoc traho. Nam ut ipsum dictionis nitorem omittam, cui parem hoc saeculum praestare non potest, quis usquam illi comparandus est, qui et ipse summis rebus consiliisque interfuit, et maiores eos habuit, ut si ea tantum conscribat, quibus ipsi adfuerunt, quaeque ab illis accipere potuit, iustos tamen annales posset contexere? Nec illud forte contemnendum putatis, quod ipsa rerum conscribendarum magnitudo atque varietas, non modo erigat historiae conditorem, verum etiam defendat, cum praesertim res tantae quibuscunque traditae verbis non careant delectatione lectorum. Ego rebus vestris2 nihil detraho, quas esse cupio maximas. Sed tamen solis moenium expugna-

    53

    tionibus immorari, quiae etiamsi magnae omnes forent, sunt tamen similes, pauca immiscere praelia, rerum civilium non sane multa attingere-nam quid in illis fere est, in quo aut non tacendum, aut non mentiendum sit?-etiam illustribus cum ornamentis taedium effugere vix possunt. Sed haec tecum. Pergam nihilominus atque eo iustius, quia post mortem domini Dousae, in quo et literatura omnis et nostra maxime historia plurimum perdiderunt, ego ab Ordinibus in eum locum suffectus sum3, quod ipsum vides, quam me oneret. Quid enim est gratius quam aut Thuanum imitari, aut Dousam sequi? Sed tamen, ut dixi, properabo, vel ut tu habeas aliquid quo Parallela4 nostra non desideres, quae sane auctori suo displicere coeperunt. Iucundissima tui memoria est apud dominum Buzanvalium, a quo salutem iussam tibi impertio, ita tamen, si pacisci licet, ut meam vicissim domino Grutero nuntiatam velis. Nec minus collegae tuo Gernando5: cuius filio, si vivit, εὖ πράττειν. Vale vir et meritis tuis et apud reverentiam meam maxime. Hagae Comit. CIƆIƆCV. Non. Martiis.

    Tibi observantissimus
    Hugo Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 14.
    2 - Lees: nostris.
    3 - Dat Grotius zoowel van de Staten-Generaal als van die van Holland gratificaties ontving tot aanmoediging van zijn historische studiën, is bekend (Brandt, Leven I p. 18 en 19); uit dezen brief blijkt, dat hij ook tot historieschrijver van Holland benoemd is. In de Resoluties der Staten van Holland heb ik hierover niets gevonden. Zie ook no. 72 n. 1.
    4 - Zie p. 29 n. 2.
    5 - Zie p. 35 n. 2.