eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    209. 1611 Juli 19. Van J. Rutgersius1.

    Amicissime et amplissime Domine.

    Quod a me petebas cum Hagae essem, id nunc praesto, hoc est Lucanum mitto. Adiunxi ei unum e sex libellis Variarum quas paro2, quem si vacas a te legi velim. Neque hoc tantum, sed et gravissime censeri. Si quid sit, quod opinioni nostrae firmandae facere videatur, id ut asscribas rogo. Unice desiderabo sententiam tuam, qua aut prodibit aut premetur quicquid est quod hic praestare conati sumus. Quod si in mitiorem sententiam inclinabis, ut quae pereant indigna putes, ut quam accuratissime castigata prodeant curabimus, praesertim cum eorum primus sub clarissimi nominis tui luce proditurus sit. Vale clarissime Domine, et ignosce, quod hoc insiticio labore nobiliores curas tuas diffindere ausus sim. Simul asscribas velim, quid de eo Lucani loco3 censeas pag. 304: Inde plagas Phoebi, quem ὀβέλιζει Scaliger; peccat enim in versum?

    180

    Avunculus meus4 plurimam salutem asscribi iussit, et ut maturentur rogat, quae ad testamentum illius spuriae spectant. Iterum vale. XIX Iulij 1611 scribebam in inclyta Batavorum metropoli5.

    Tibi obligatissimus
    Rutgersius.

    Notes



    1 - Afschrift van de hand van Dr. H.C. Rogge. Beantwoord door no. 210.
    2 - De Variae Lectiones van Rutgersius kwamen eerst 1618 uit. Geen der 6 boeken is echter aan Grotius opgedragen.
    3 - Pharsalia X, 307.
    4 - Rutgersius' moeder was Kornelia Muys van Holy, dochter van Jacob, en zuster van Arend en Hugo.
    5 - Dordrecht. Zie Rutgersii Variae lectt. I c. 13.