324
Usus sum paulo inverecundius, Heinsi Clarissime, beneficio tuo, dum libros2 quos utendos dederas, longa possessione detineo. Pro usura praeter gratias quod solvam nihil habeo: nisi in solutum accipere tibi placet has Casauboni literas3 quas mihi ad te curandas mandavit. Scripsit ad me nuper Gruterus versari se in Cicerone Guilielmiano4, et rogat ut si quid haberem adferrem symbolam. Velim scire cuius sit anni editio Guilielmiana. nam, qua ego utor, Wecheliana est anni CIƆIƆXC. An posterior aliqua et emendatior sit, nescio: sed ex te id potero discere. Casaubonum iam saepe, ut ad nos transcurrat, invito et facturum puto: eo magis, quia Spadanas aquas adire iubetur a Medicis. Id si evenerit, nos felices. Vale Vir Clarissime et nos ama.
Tuus totus,
H. Grot(ius).
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse zeer voorzyenige heere Daniel de Heins Professeur van de Historien ende Bibliothecaris (van de) Universiteyt tot Leyden. Den brenger is betaelt. met een pacxken.