144
Vir amplissime,
Post feliciter expeditam nostrae civitatis caussam,2 currum intra bihorium conscensuro mihi tuae reddebantur literae, quae quamvis essent gratissimae quod a te venirent,3 longe tamen fuissent gratiores si de tuo intra proximum biduum adventu aliquam spem fecissent; nam quamvis me domum trahat meae coniugis4 post periculosissimum abortum convalescentis desiderium, pauculos tamen dies impendissem tuae consuetudini, quae me in multis doctiorem melioremque reddere solet.5
Commentationem tuam de Satisfactione domino Thissio legendam dedi,6 isque priusquam Hardrovico discederem post tria priora capita perlecta laborem valde commendavit ac promisit se nulli alteri communicaturum atque intra quatuor hebdomadas cum suo iudicio remissurum. Itaque ego domum reversus eo nomine ad ipsum scripturus sum atque operam dabo, ut omnia recte ad manus tuas redeant.
De conceptione tua circa praedestinationem7 velim promissi memineris.
Vale, vir clarissime, coniugi officiose a me salutem.
Haghae, XXIX Augusti MDCX[V].
Adres: Ehrentfeste, hoichgeleerde, wijse ende seer voirsienige heere ...8