eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    527. 1617 Aug. 31. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Vir amplissime!

    Librum, quo nobilem materiam de iure maiestatis circa ecclesiastica2 tractavi, in manus tuas venisse, per literas Brederodii3 ad Mylium factus sum certior. Non urgebo importunius. Scio, quantopere mea tibi curae sint. Itaque iudicium non de universo tantum opere, sed et de singulis partibus, et tuum et eorum, quos adhibere tibi visum erit, ubi commodum vobis erit, exspectabo. Interea mitto diatribam contra Socinum pro tuendo vere salutari dogmate de Christi satisfactione4. Nolim succenseant theologi, quasi ipsorum operam occupaverim. Id enim ago praecipue, ut argumentis a iure petitis respondeam, caetera accessionis vicem habenda sint, neque tamen edidi ego, sed amici, sperantes aliquid lucis vero hinc quoque affulsurum. Rogo legas legendumque aliis praebeas, et si quid animadverteris minus dictum recte, moneas libere, ut secunda editio habeat unde aliquid proficiat. Apud nos res adhuc fervent. Sicut eos non possum non laudare, qui magno zelo se opponunt Socini erroribus, etsi eos nemo defendit, tamen quia possunt per has disputationes invalescere, ita contra calidum secedendi studium ob solas de praedestinatione controversias, et si quae sunt similes, de quibus inter pios doctosque non semper convenit, ex animo detestor. Urgent multi synodum nationalem; ego maiorem mallem, et cuius pars magna ex exteris constaret. Nam domestica iudicia vereor ut satis habitura sint integritatis atque

    579

    auctoritatis, tanta est animorum exulceratio, tot denique praeiudicia. Deus nobis eum det exitum, qui gloriae nominis sui conducat, nos non desinemus operam, si possumus, sin minus, vota certe bono ecclesiae commodare. Vale virorum optime.

    Prid. Cal. Septemb. CIƆIƆCXVII.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 85. Beantwoord door no. 538.
    2 - Zie no. 514. Den brief van Lingelsheim van 9 Aug. (no. 524) had Grotius nog niet ontvangen. Zie ook no. 528.
    3 - Zie p. 576 n. 5.
    4 - Zie p. 498 n. 4. Het boekje was dus thans gedrukt en kon verzonden worden. De voorrede van Vossius is van 8 Kal. Sept. (= 25 Aug.) 1617.