Tune, mi Frater, ut gratias habeas mihi, cui infesta nimium fortuna nunquam hoc indulsit, ut quis tibi frater essem ostenderem? Tu interim nunquam defatigaris aerumnas nostras sublevare et absentis vices subire, quae si repensare unquam potero, caeteras iniurias facile fortunae sum condonaturus. De centum florenis numerandis scripseram2, ut quod debeam Rotterodami inde, quia hic pecunia non suppetebat, exsolverem. Caeterum LXX alios cupieram penes te manere, unde sustineres quotidiana in res meas impendia. Quod si res integra est, ita fiat rogo. Mihi subquaestor3 de pecunia moras nectit, nescio an quia ita mos est serpentibus Hesperidum mala servantibus. Sed quidquid eius sit, existimationi consulendum est, ac proinde urgenda libri nostri de quo scribis editio4. Scripsi ea de re et ad affinem Nicolaum5, quem cessurum meis rationibus non dubito. Vestras notas avide expectabo, et Hexabibli6 exemplum si quis amicus advenerit. Ego quod libere ad me scribis in magna parte beneficii pono, atque in ea re ut pergas precor; neque dubites utcunque multis incommodis premar secuturum me consilia fortiora. Immunitas iuris albinagii simul cum publica tutela a Rege omnibus illis concessa est, qui ob nuperas dissensiones apud nos
202
damnati aut in exsilium acti sunt; sed de ea re instrumentum nondum subscriptum signatumque est, sed exspectatur7. Additamentum de quo scribis mitto, et alterum. Alia tria aut quatuor antehac ad affinem misi locis adscribenda. Pro transmisso librorum indice8 grates ago; ipsos nondum mitti opus est. Excerpam qui erunt maxime necessarii. Carmen tuum rogo ubi quis amicus venerit mittas cum Hexabiblo. Uxor te salutat; quod et alios facturos crede, ubi ipsis a te salutem nuntiavero. Vale mi Frater. Lutetiae 14 Aprilis 1622.Patri pro Carmine summas habeo gratias; ipsique et per ipsum amicis, praesertim quos in epistolas nominat me commendo. Librum qui in Zelandia est9 ad vos remitti iussi. Memineris quaeso de Eclogis Stobaei Physicis10 et de libellis Hottomanni11.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.