Frater optime,
Fui ego his feriis apud optimum Vossium, qui mihi ostendit litteras per Martinum Ruarum Francofurto ad Oderam ad se scriptas 8o Eidus Novembris 16232 in haec verba:
228
Socinianorum nomen revocat mihi in mentem Antigrotium, quem scias Racoviae iam sub typis fervere et fortassis ad umbilicum esse perductum.3 Vidi enim iam ipse bonam illius partem. Auctor illius est Johannes Crellius, iuvenis mihi iam ante plurimos annos notus in Academia Altorphina, ubi iam tum emicabat in illo singularis quaedam ingenii acrimonia et iudicium supra aetatem, quae tamen ille modestia plane virginali quantum poterat celabat et deprimebat. Hactenus ille, unde colligere potes non degenerem antagonistam qui causam socinianorum suscipiat tibi se opponere.Ipse Vossius a quibusdam male feriatis hominibus vexari non desinit. Exhibuerunt nuper ipsi quidam ad id a synodo deputati suas censuras.4 Aiunt Historiam Pelagianorum in favorem remonstrantium scriptam, ita ut cum laude ab ipsis citetur. Vossium falsis patribus uti asserunt, quia Hypognosticorum scriptorem5 saepius allegat, quem librum ipsi damnatum aiunt, utpote qui nimius sit in defendenda arbitrii libertate. Addunt iniuria a Vossio Godscal‹s›co6 notam inuri, cum tamen ipsum iesuitae antiquum Lutherum vocent. Asperguntur et alia Vossium nimirum scribere fideles in Christo morientes in atrio caelorum esse, distinctionem δουλέιας et λατρείας aliquomodo utilem esse, Melanchtonem docere opera bona esse ad salutem necessaria et similia, item τεκμήρια semipelagianismi non omnia indicari cum addenda fuerit doctrina gratiae universalis et alia quaedam, quae iam in remonstrantibus damnata sunt. Denique sentire eum Deum sine ulla satisfactione potuisse peccata hominum remittere et angelis potestatem aliquam creandi potuisse communicare. Sugillant revera per calumniam, nam ipse omnes obiectiones ex suis scriptis suoque instituto luce meridiana clarius refutavit, adeo ut Facultati theologicae iam satisfactum sit. Utinam istae censurae cum responso Vossii ederentur, miraretur orbis terrarum hominum inscitiam cum maxima acerbitate coniunctam. Quid illi iam futurum sit tempus ostendet.
Erpenius noster7 in edenda historia Saracinica totus est,8 postea editionem bibliorum Hebraicorum sine versione cum punctis et notis musicis - quas nemini hactenus
229
recte observatas dicit - in octavo molietur. Addet Testamentum Novum Graece eiusdem formae. Eadem opera cogitat specimen suum commentariorum in evangelistas edere. Habet et multa alia quibus eruditorum rempublicam beare potest et [quae] aliquando in publicum emittet, nimirum historiam Persicam Persice conscriptam ab ipso Assyriorum regno ad Muhamedem usque, cui si iungatur haec Saracenica a Muhamede ad Turcarum adventum Arabice et alia ab initiis regni Turcici ad nostra fere pertingens tempora Turcice exarata, nihil nos eorum quae in istis terris acta sunt lateret. Rogavi quid de chronico Samaritano, cuius Scaliger aliquando mentionem facit, sentiret; respondit ipse esse sibi in manu illud chronicum Arabice, sed aliis characteribus conscriptum.9 Samaritanam autem linguam puram putam Hebraicam esse asserebat. Haec domino Peiresio,10 cui qualiacunque sint non ingrata fore arbitror, rogo indices.Publica quod attinet, publicarunt nuper Ordines decretum quo in singulas butyri libras quadrantem pendi pro tributo voluerunt.11 Ea res magnos hic motus excitavit in plebe, quae butyro singulis diebus in foro emto victitare consuevit. Harlemi enim domus publicani12 qui hoc tributum exigebat spoliata et tantum non diruta est. Nemo seditioni coercendae par erat, imo vix armati cives omnes quos convenire magistratus iusserat. Tandem duorum sclopetis13 occisorum mortibus sancita est auctoritas diffugientibus undique seditionis auctoribus. Amsterodami populus non longe aberat ab iniuria magistratui inferenda; tandem mulier quaedam anus furentibus oblata et pro saga et malefica arrepta omnes in se avertit et tandem in aquis expiravit. Hagae pauculi aliquot pueri et puellae admixtis etiam nonnullis faeminis exordio ab eo publicano qui butyri tributum exigebat facto omnium reliquorum publicanorum vitra iniectis lapidibus fregerunt, etiam eorum qui hoc anno nulla conduxerant vectigalia, ita ut non tantum necesse fuerit cohortem principis, sed etiam omnes cives armari. Sic omnis eorum ira in vitia14 desaeviit. Sex aut septem capti dicuntur auctores seditionis, quos poenas daturos ut metus ad omnes redeat arbitramur. Delfis armati milites portas servant, cives Curiam,15 nihil tamen ibi, sicut nec Leidae, attentatum est. Princeps Henricus interea hinc discessit Resam versus,16 ut creditur, ubi hostis nescio quid conari putatur; multi Mursiae timent.
Ex litteris tuis intelligo sororem brevi huc venturam;17 illa tuum apud nos locum supplebit. Expectamus gratissimam hospitem. De libro quem Ordines quaerunt nihil certi intellexi, nisi quod quidam ferunt natam ex libro Dwinglonis18 quaerendi occasionem,
230
quem ego nec legi, nec vidi, alii ex tuo Stobaeo,19 sicut nuper scripsi. Graswinkelum nostrum20 saluta meis verbis et narra ipsi cognatum nostrum Nicolaum Dedelium in Academia Lugdunensi professione iuridica donatum.21 Mirantur multi tam iuvenem electum.Vale, mi frater, et nos paulo crebrius valetudinis tuae fac certiores,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, 9o Iunii 1624.
Uxor mea22 tibi tuaeque et amicis omnibus se commendat.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, à Paris.
In dorso schreef Grotius: 9-11 Iunii 1624 J. [et] W. de Groot.23