eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1490. 1630 april 6. Van G.J. Vossius1.

    Hugoni Grotio Gerardus Vossius S.P.D.

    Cum valde optarem aliquem mihi dari, per quem tuto literae ad te mitti possent, ecce a Sarmatis suis ad nos redit nobilissimus Slupeskius2; una cum ephoro suo Paschali3, doctore medico, natione Gallo, domo et placitis Genevensi, homine docto et perhonesto. Aiebat uterque se propediem, saltem post hebdomadas paucas, Lutetiam ituros. Sed prope jam binestre est, quod culpa eorum, qui ab utrisque partibus commeatus literas procurant, discedere iis demum licet. Alioqui non paullo celerius ex me ipso cognovisses ista, quae de itinere meo Britannico4 ex fratris5 vel aliorum literis jamdudum te arbitror percepisse. Nihil tamen prohibet, puto, quominus nunc quoque pauca de eo perscribam. Nempe a rege serenissimo6, archiepiscopo7, comitibus, baronibus, episcopis, utriusque Academiae summis viris, aliis etiam vel dignitate, vel doctrina claris, eo sum honore favoreque exceptus, qui non tam Vossio, quam longe maiori conveniret, nec recessi, nisi auctus dignitate canonicatus Cantuariensis, idque ea condicione, ut emolumentis eius frui liceat etiam in partibus transmarinis. Quae res nescio, utrum plus mihi hic pepererit honoris, an invidiae apud nonnullos, eos imprimis, quibus moderatio animi nostri est ingrata. Sed ut Dircaeus8 ille vates ait, ϰϱείσσων οἰϰτιϱμῶν φϑόνος. Huius meae fortunae recordatio cogitationem mihi iniicit eius, quod hic inter Academiae curatores deliberatur de Salmasio9 huc vocando. Inter illos, qui maxime negotium urgent, est dominus Someldicensis10. Ex ordine vero

    179

    nostro, Rivetus11. Occultiorque, at non minor, opera est nostra. Impense enim viro faveo, ob multiiugam ac reconditam eruditionem. Nec parum erga eum amori addidit amor erga eum tuus, quem literae omnes tuae spirant. Quaeres fortasse, cur non aperte ei studeam. Nempe, ne ei magis incommodem, quam prosim. Scis enim negotium hoc transigi non posse, nisi tam iis volentibus, qui extrema omnia, quam qui moderatiora consilia sequuntur. At prioribus illis pleraque mea sunt suspecta; nisi forte ipse nimis sim suspicax, qui haec de iis scribam. Adde quod nec omnes in Salmasiano illo negotio consentiunt, qui nosse virtutes viri debebant. Liceat paullum tecum jocari per literas, quod praesens facere mallem. Ait Plutarchus12 pictorem fuisse, qui cum gallos depinxisset, iussit, ut puer tabulae adsideret, qui veros abigeret gallos, ne, quam ineptus esset pictor, deprehenderetur. Similiter hic sunt, qui manibus pedibusque disturbare eorum consilia nitantur, qui eruditissimum illum Gallum huc advocandum censent. Metuunt, ne tabulae suae fiant minoris, si omnes ex hoc Gallo videant, quantum ipsis ad Romanarum, Gallicarum, ecclesiasticarum antiquitatum peritiam desit. Alterum etiam est, quod obstare Salmasio videatur. Nec enim ad docendum arcesseretur - quam conditionem amplecti si volet, neminem inveniet, qui obstare volet, ut ego quidem censeo - sed ut eo et loco esset et stipendio frueretur, quo olim ὁ μαϰαϱίτης Scaliger13. Facile autem cogitare potes, in ea profitentium turba unicum esse minimum, qui sibi honoris hoc deferendum potius arbitretur. Utinam autem non de Salmasio modo huc vocando, sed de te etiam revocando cogitaretur. O quam uberem ex te messem meteret patria tua! Quantos et ipse perciperem benevolentiae tuae fructus! Sed non omnium dierum soles occiderunt. Interea me oblectabo dulci recordatione veterum meritorum tuorum. Nam quod aliquando de fructibus amicitiae nostrae literis tuis scribebas, in eo meas mihi eripuisti partes, qui nunquam tuorum debeo meritorum oblivisci. Tanto iustius filio tuo14 faveo. Quamquam non tui modo caussa, sed etiam quia ingenii elegantia ac bonitate indolis sic meretur. Dolet de illo corporis vitio, quod cum Agesilao15, Tyrtaeo16, aliis habet commune. Sed gaudeo, quod corrupto hoc seculo, quo omnium pene animi claudicant, filio hactenus mens est recta et erecta. Petierat uxor17, ut diebus dominicis semper pranderet nobiscum. Sed non facit. Subinde tamen adest et lusitat cum nostris. Nec occasionem eam negligo videndi, quantum in studiis et moribus profecerit. Vellem tui filii caussa, ut paullo felicius cum Bataviae scholis ageretur. Sed raro

    180

    alii quam fungi praefici inferioribus classibus solent. Imo multis e fungino genere hoc ipsum vitae genus sordet: malunt aliquid oggannire popelli auribus de umbone et imperare imperantibus. Et profecto, quanto tales magis sapiunt, quam qui in perdido illo grege puerorum a mane ad vesperum cramben repetunt tribus conducti nummis! Melius societas Jesuitica ac prudentius facit. In cuius scholis, pueris classem mutantibus mutant et ipsi doctores atque ad classes superiores evecti et successorem nacti, praeficiuntur sacris. Haec si proceres nostri imitarentur, et doctiores haberemus ecclesiarum praefectos, et pueritiae, Reip. seminario, melius consuleretur. De Lugdunensi tamen schola minus quam de plerisque aliis conqueri possumus ob probitatem ac virtutem praefecti18, qui sic satis hypodidascalorum suorum rationem habet.

    Libros tuos de religionis Christianae veritate19 altera hac editione tot mendis obsitos prodiisse, sane doleo. Simulac cognoram Lamerium20 novam editionem cogitare, obtuleram sponte ei operam meam ad corrigenda typothetae σφάλματα. Sed negavit ea sibi nunc opus esse, quia non manuscriptum quicquam excuderet, quod molestius procedere solet, sed jam semel excusum. Cum ne sic quidem satisfaceret, iterum institi, usque dum significaret se in isto usurum opera clarissimi Barlaei21. Tum demum mihi acquiescendum putavi. Sed postmodo cognovi contentum fuisse perfunctoria opella mercenarii cuiusdam. Scis autem, quam parum hoc hominum genus sollicitum esse soleat, utrum emendate an inemendate libri prodeant. De tragoedia Euripidea22 et tralatione tua omnia spero meliora. Corrigendi ipse laborem suscepi. Quamquam semel iterumque postremam revidendi curam commiserim nostro Coracino23, qui tum forte hic erat. Ille si non peccarit, bene erit. Sed postquam Coracinus abire coactus24 - historiam jamdiu inaudieris, puto - terroris aliquid iniectum uxori25. Ita dormitavit tragoedia aliquot mensibus. Iam dies est quartus, quod demum repetiere chartas tuas idque eo animo, ut reliqua perficiant.

    Filius meus Franciscus26 ante bimestre publice disputavit de gravibus in iure controversiis nec parum laudis retulit: laurea etiam doctorali cum bonorum favore ornatus est. Superioris anni gesta jam pene absolvit Heinsius27. Sperat se ea intra menses duos, vel tres, praelo subiicere posse. Utinam tibi quoque mens fuisset obsidionem Sylvaeducensem describendi. Mitto ad te Oratoriarum nostrarum

    181

    editionem novam28. Quam cum dimitterem, sic munusculum meum tacitus affabar, cum vate Hispano29:

    Tu, qui longa potes dispendia ferre viarum, I liber, absentis pignus amicitiae30

    si modo nobis pignore ullo opus. Sed utcumque est, affabitur ille, cum voles; quod ipse utinam possem. Nihil enim aeque in votis, quam ut ne aeternum te fruantur externi. Iterum occurrit illud Bilbilici poetae:

    Sed reddare tuis iterum visure Sabinis - Batavis ego dixero - Teque tuas numeres inter amicitias31.

    At desino tandem effundere, quicquid in buccam venit. Salve, amicorum doctissime, doctorum amicissime, imo doctorum doctissime, amicorum amicissime, diuque cum uxore praestantissima et liberis vale. Uxor salutem vobis omnibus officiosissime dicit.

    Lugd. Bat. MDCXXX. Postrid. Non. April.

    Adres: Amplissimo et Clarissimo viro Hugoni Grotio Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: April 1630 Vossius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. E III 1, p. 144. Eigenh. oorspr.; links bovenaan met andere hand in margine: De itinere suo Britannico, etc. Antw. op no. 1442; beantw. d. no. 1513. Gedrukt G.I. Vossii Ep., p. 155; Ep. eccl., p. 743; Voss. Opera IV ep., p. 93. Niet ondert.
    2 - Jerzy Slupecki de Konary; zie no. 1396, p. 52 en n. 7 aldaar.
    3 - Tijdens deze (tweede) reis naar het Westen was de Geneefse medicus Pierre Pascal, een overtuigd protestant, aan het gezelschap toegevoegd; vgl. voor deze Pascal no. 1396.
    4 - Zie no. 1467, p. 151 en n. 7.
    5 - Willem de Groot, blijkens no. 1467.
    6 - Karel I, koning van Engeland.
    7 - George Abbot (1562-1633), aartsbisschop van Canterbury.
    8 - Pindarus, Pyth. 1.85; in margine met andere hand (niet van Grotius) de latijnse vertaling van het Griekse citaat: melius est invidiam suscipere quam misericordia indigere.
    9 - Claude de Saumaise; hij werd in 1631 inderdaad te Leiden benoemd.
    10 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk.
    11 - De Leidse theologie-professor André Rivet.
    12 - Plutarchus Moralia 24 (p. 65 B en C); zie ed. Wyttenbach (ΠΛΟΥΤΑΡΧΟΥ ΤΟΥ ΧΑΙΡΟΝΕΩΣ ΤΑ ΗΘΙΚΑ. Plutarchi Chaeronensis Moralia, id est Opera, exceptis Vitis, Reliqua, Graeca emendavit, Notationem emendationem, et Latinam Xylandri interpretationem castigatam, subjunxit, Animadversiones explicandis rebus ac verbis, item indices copiosos, adjecit, Daniel Wyttenbach. Tomus I. Oxonii E Typographeo Clarendoniano. MDCCXCV), pp. 171-72.
    13 - Salmasius zou de plaats bezetten, die voorheen - van 1593 tot zijn dood in 1609 - was ingenomen geweest door de befaamde Joseph Justus Scaliger (1540-1609).
    14 - Pieter, Grotius' tweede zoon (geb. 1615), werd sedert 1629 in Holland onder toezicht van Vossius opgevoed. Ten gevolge van een ernstige ziekte voordien te Parijs opgelopen bleef hij zijn leven lang kreupel. Hij stierf in 1678.
    15 - Agesilaos II, koning van Sparta en ondanks zijn kreupelheid een van de bekendste veldheren van de oudheid. Hij stierf in 360 v. Chr.
    16 - Tyrtaeus, een Ioniër uit Milete, voornamelijk bekend als dichter van elegieën, waarin hij tijdens de tweede Messeense oorlog (± 650 v. Chr.) de Spartanen tot dapperheid aanspoorde.
    17 - Elisabeth Junius, met wie Vossius in 1607 in tweede echt gehuwd was.
    18 - Theodoor Schrevelius; zie over hem III, p. 390 n. 8.
    19 - De tweede druk was in 1629 bij Le Maire in Leiden verschenen; Ter Meulen-Diermanse, no. 946.
    20 - De Leidse uitgever Jean le Maire; de derde druk verscheen inderdaad bij Le Maire, doch eerst in 1633. Deze uitgave was weinig beter dan de vorige; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 947 remarques 1 en 2.
    21 - Caspar Barlaeus.
    22 - Zie no. 1489, p. 178 n. 3.
    23 - Joannes Arnoldi Corvinus.
    24 - Betreffende deze verbanning zie I.P. Arend, Algemeene Geschiedenis des Vaderlands, achtereenvolgens voortgezet door Mr. O. van Rees en Dr. W.G. Brill, Derde deel, vierde stuk, Amsterdam 1868, p. 569 n. 3; zie ook no. 1402, p. 61 en de verwijzingen aldaar in n. 1.
    25 - Annetgen Paedts, met wie Corvinus 12 mei 1613 in tweede echt gehuwd was.
    26 - Franciscus Vossius (± 1608-1645), na de voltooiing van zijn studies vestigde hij zich als advocaat te 's-Gravenhage.
    27 - Daniel Heinsius' Rerum ad Sylvam Ducis atque alibi in Belgio aut a Belgis Anno MDCXXIX gestarum historia, in 1631 te Leiden verschenen.
    28 - Gerardi Joannis VossI Commentariorum Rhetoricorum, sive Oratoriarum Institutionum libri sex, ita tertiâ hac editione castigati, atque aucti, ut novum opus videri possint. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Ioannis Maire 1630; de eerste uitgave was in 1606 eveneens te Leiden verschenen. Zie Louis D. Petit, Bibliographische Lijst der werken van de Leidsche Hoogleeraren I, Leiden 1894, p. 162 v., no. 3.
    29 - Marcus Valerius Martialis (± 40-± 104) uit Bilbilis in Spanje.
    30 - Epigrammata IX, 99.5.
    31 - Ibidem X, 44.9, met in plaats van iterum visure de woorden tandem mansure.