eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1598. 1631 maart 6. Aan Joachim Camerarius1.

    Utinam, Camerari doctissime, tam laeta hinc nuntiare possim quam ea sunt, quae de regis vestri2 rebus scripsisti3, quae non ego solus legi cum voluptate, sed amicorum agmen. Erant enim et res dignae regis magnitudine et rerum magnitudinem verba aequabant.

    Nunc is est rerum Christianarum status, ut ex solo illo mundi angulo veniant, quae cum applausu ac gaudio excipiantur; alibi victoriae in controverso, tempora inter pacem bellumque infida et in ipsius regni vitalibus novi morbi et remedia prope ipsis morbis acerbiora. Nam cum reginam4 paulo ante florentissimam acri custodia septam intelligimus, quis non et stupeat tam subito versum fortunae orbem et misereatur regis5 in eas conjecti angustias, ut aut fideli ac felici ministro6 spoliare semet cogeretur, aut in eam durius consulere, quae ipsius natura mater, meritis etiam regni parens et ab ipso et ab aliis fuit nuncupata? Quae omnia ut per se sunt gravia, ita fieri non potest quin ejus animo sint gravissima, qui pietatis et justitiae laudem tam anxie hactenus quaesitam servare apud conscientiam forte poterit, apud famam non aeque, quippe quae de regum actionibus adeo insperatis, prout affectus sunt, varie judicat, saepe et malignitati propior. Etiam Bassompetram7, Helvetiorum ducem, in Bastiliam datum video non excidisse suorum ac ne Gallorum quidem animis et favore, quem saepe ipsa adversa accendunt. Uxor8 quae fuit Lesdiguerii, in Delphinatum missa vile omnibus damnum est, levi poena defuncta actae per tot probra vitae. Contiaca et Elbaevia principes9, feminae nihil durius passae quam quod in agros suos jussae sunt discedere, brevi sermone transmittuntur. Abbas Foxius10, qui res hic agebat Guisii11, et ipse carceri mancipatus in urbe lingua tenus liberrima materiam dedit suspicionibus adversus ipsum Guisium, quid facturus sit, quid passurus. Sed nunc recentes inde nuntii omnia ibi in regem fida, in Richeliacum cardinalem amica nuntiant concilia-

    353

    tore Condaeo Principe12, cui tam pronus in Riceliacum quam aversus a regina seniore animus, et cum Guisio pridem multa communia, nunc et sperata affinitas. Sed haec minora omnia prae illo de regis matre, propositi tenacissima, cui alterum malum frater regis13 accedit discordiae manifestus et Aureliani omnia ad tutelam sui comparans, cui rei duplex adfertur medicina: legati matrimonium expetitum14 et alia ei grata offerentes, si ea ratione regi quam matri conjunctior fiere posset, quod per cardinalem Valettam15 tentatum nondum successit; praeterea equitatus et cohortes missae, quae urbis aditus et exitus claudant locaque proxima insideant.

    Haec omnia rumores haud dubie in terras exteras in asperius efferent metuendumque, ne inde et bellum acrius excitetur in eos, quorum rebus Gallia favere creditur, et rationes pacis in Italia difficiliores fiant.

    Vale cum viro illustri parente tuo. Salutant te nostri omnes.

    6 Martii 1631.

    Tui nominis cultor studiosissimus

    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 837, Joachim Camerarius was de zoon van Ludwig (1573-1651), die sedert 1626 raad van Gustaaf II Adolf was; Joachim trad eveneens in Zweedse diplomatieke dienst.
    2 - Gustaaf II Adolf.
    3 - De brief van Camerarius is verloren gegaan; Grotius maakt melding van de inhoud ervan in zijn brief aan zijn broer Willem en in die aan N. van Reigersberch beide dd. 16 februari (nos. 1587 en 1588).
    4 - De koningin-moeder Maria de Medici.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - De Richelieu.
    7 - François de Bassompierre; zie III, p. 73 n. 3.
    8 - Marie Vignon, markiezin de Treffort, met wie François de Bonne, duc de Lesdiguières al een verhouding had, toen zijn vrouw, Claudine Berenger († 1608) nog leefde; zij trouwden in 1617. In 1626 stierf Lesdiguières.
    9 - Zie no. 1595, p. 346 resp. n. 1 en n. 2.
    10 - Zie no. 1595, p. 346 n. 3.
    11 - Zie no. 1581, p. 323 n. 6.
    12 - Henri de Bourbon, prins van Condé; voor de ‘sperata affinitas’ zie no. 1607, p. 363 en nn. 9 en 10 aldaar.
    13 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    14 - Zie no. 1596 in fine en III, p. 206 n. 6.
    15 - Zie no. 1596, p. 349 n. 12.