eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1660. 1631 juli 17. Aan Willem de Groot1.

    De effigie optimum factum. Phaenissas2 exspectabimus, ut amicis pridem exspectantibus satisfiat. Heinsii Silvamducis3 non quidem accepi, mihi sed commodatam legi. Multa sunt ἀνεϱμήνευτα: tenebrae passim et affectata infra gravitatem historiae dicendi genera et acumina saepe evanescentia. Ita hic plerique judicant. Carmen, quod praefixum est, omnes contemnunt, ut inelegans nec latinum.

    Hic manent adhuc inter regem et parlamentum dissidia magna cum invidia cardinalis4. Et jam marescalli Marillaci uxor5 a parlamento petit rescissionem delegati in maritum suum judicii. Rex iterum ad se portari jussit acta Curiae. Sed illud senatusconsultum, quo pronuntiatum erat quae nuper acta essent contra leges acta esse, nondum perscriptum erat. Alioqui et hoc rex, ut videtur, laceraturus fuerat nimirum alienis nutibus obsequens. Utinam pax aliquando firma sit huic regno, ut ejus vires alio vertantur. Nunc omnia aut inimicitiis apertis aut simultatibus perfusa sunt et, ni Deus avertat, itur in bellum plusquam civile, ne quid calamitatum populo peste et fame attrito desit. Isti, quos ex parlamento rex relegaverat, restituti magnam apud suos famam obtinent.

    Ab Argentoratensibus, ut et ab Ulmensibus et Norimbergensibus aliisque civitatibus poscit imperator6 bona, quae ecclesiae olim fuere, et missae intra ipsorum moenia locum.

    Rogo de Schickardo7 expedias. Id viri virtus et eruditio et perpetua de literis merita a nobis exigunt.

    Comites Hohenloios8 a perlustratione Galliae redeuntes brevi hic habebimus, sed, ut credo, haesuros non diu.

    423

    Parentibus, quod nostri meminerint, gratias ago Deumque precor, ipsos, te cum familia et amicis servet.

    17 Iulii 1631.

    In Italia omnia ad implendam pacem spectant. Est nihilominus hic regis Sueci legatus9, cui pecuniae aliquid datur, et connivente magis quam auctore rege miles ab ipso hic colligitur frustra per nobilem virum huc missum urgente imperatore urgente primum caput Ratisbonensis pacis, ne alter alterius rebellibus opem ferant satis multas adversus verba talia exceptiones suggerente et Sueci majestate et ipsius Germanici regiminis forma. Dicitur itare ad nostros quidam scriba Neoburgici10 induciis cudendis, quae valde hic metuuntur rebus qua foris qua domi suspectis.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 840.
    2 - De nieuwe Amsterdamse editie van 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    3 - Dan. Heinsii Rerum ad Sylvam-Dvcis atqve alibi in Belgio avt a Belgis Anno MDCXXIX gestarvm Historia. Lvgd. Bat. Ex Officina Elzeviriorum Ao. MDCXXXI.
    4 - De Richelieu.
    5 - Catarina de Medici († 30 september 1631); zie no. 1581, p. 323 n. 7.
    6 - Ferdinand II.
    7 - Wilhelm Schickard; vgl. no. 1366, p. 10 n. 7.
    8 - Wolfgang Otto en Ludwig Kraft; zie no. 1388, p. 41 n. 2.
    9 - Bengt Oxenstierna; zie no. 1658, p. 420 n. 1.
    10 - Paltsgraaf Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Jülich-Berg (1578-1653).