eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1780. 1632 augustus 27. Aan P. Dupuy1.

    Et Galliae, vir nobilissime, et tot amicorum, quos ibi reliqui, et praecipue illius, quae apud vos quotidie conspicitur eruditorum coronae semper meminero, dum hic in me manebit spiritus. Nec Lindebrogium2 alia ex parte pluris facio quam quod iisdem amicitiis gloriatur. Quare cum mei quoque non periisse ibi memoriam intelligo, magnum hoc gaudium aut etiam triumphus mihi est. Pro eo, quem Galliae vobisque omnibus debeo amore tristis accipio rumores de renascentibus apud vos civilium armorum minis, quae utinam Dei clementia avertat.

    60

    Scribitur ad me ex Britannia filium custodis gazae regiae3 florentem regia amicitia atque etiam affinitate, nam filiam Lenoxiae duxit uxorem, legatum mitti ad vos, Sabaudum, Ethruscum, Lotharingum, quod consilium, quantum conjectura valeo assequi, ad reponendam in Gallia concordiam pertinet. Aptine sint conciliatores Angli, sane nescio: rem ipsam opto votis fidelibus.

    Rex Daniae4 non modo Gelucstadium, lemam Hamburgi, auget miris modis Albimque tributarium sibi facit, sed et nisi civitas Hamburgensis mulctam satis grandem pro impetranda pace dependat, minatur hostilia. Prudens est hic senatus, qui tales procellas solet silentio et temporis interjectu eludere, fisus egregiis urbis suae munimentis validoque praesidio. Ita priores Dani conatus, ita Imperatoris5 quondam minas evasere et nunc quoque exemti partium studiis speculantur, quo exiturae sint res Germaniae, brevi, ut videtur, dijudicandae apud Norimbergam, quo tantae bellantium vires coiëre. Etiam in Dania a Britannis legatus exspectatur Licestrius comes6, ad promovendam, ut creditur, Germaniae pacem, quod rebus suis adversum judicant qui hic negotia agunt tot victoriis incliti et nihil actum putantis, dum agendum aliquid superest, Suecorum regis7. Narrant nobis iidem Fristadium a Suecis captum crematumque repertamque ibi magnam rerum edulium copiam, cum velut horreum esset Fridlandii8. Sed haec non minus cito ad vos quam ad nos perferre potest fama, cui etiam de iis, quae circa Trajectum ad Mosam geruntur, nuntiationem delego.

    Vale, vir nobilissime, cum amicis, praesertim fratribus9 et Thuanis10.

    XVII/XXVII Augusti MDCXXXII.

    An pergat coelestia rimari Gazendius11, scire desidero. Sunt hic multi talium curiosi. Rogo patiaris me tibi curam inclusarum epistolarum imponere paratum parem et majorem, ubi injunxeris, operam sumere.

    Adres: A monsieur Monsieur du Puy.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 18. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 109; Ep. ad Gallos, p. 294.
    2 - Friedrich Lindenbrog; zie no. 1764, p. 44 n. 3.
    3 - Jerome Weston, graaf van Portland (1605-1663), oudste zoon van Richard Weston, graaf van Portland (1577-1635); hij vertrok in november 1632 naar Frankrijk en Italië, en keerde in maart 1633 naar Engeland terug; Weston was op 25 juni 1632 gehuwd met Frances Stuart, dochter van Esmé, hertog van Lennox (1579-1624).
    4 - Christiaan IV.
    5 - Ferdinand II.
    6 - Robert Sydney, graaf van Leicester (1595-1677); zijn gezantschap naar Christiaan IV en de hertog van Holstein, Frederik III (1616-1659; geb. 1597), had plaats in september-november 1632.
    7 - Gustaaf II Adolf.
    8 - Albrecht von Wallenstein; zie III, p. 16 n. 6.
    9 - Christophe en Jacques; zie IV, no. 1702 p. 464 n. 10.
    10 - François Auguste, Jacques Auguste en Achille Auguste, zonen van de in 1617 overleden historicus Jacques Auguste de Thou.
    11 - Pierre Gassendi; zie no. 1747, p. 26 n. 1.