eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1945. 1634 augustus 12. Aan W. Schickard1.

    Uxor aliquamdiu post me morata Hamburgi tandem huc Francofurtum, quo magni cancellarii2 accitu veni, me secuta est attulitque literas tuas3 cum libro de Purim hebraeo4, quod Amaren vocant leges veterum imperatorum Christianorum.

    Ostendisti etiam in re non maxima magnum aliquid praestare posse virum, qualis tu es industrium.

    Ea diligentia minutissima quaeque huc pertinentia excussisti addidistique ἐπεισόδια, illud quoque mihi persuasisti eorum, qui Christiani dici volunt, sub id tempus lasciviam ex moris judaici imitatione notam.

    269

    Utinam de synagoga eiusque functionibus ac moribus libellum nobis dare tibi vacaret. Eam operam perutilem fore spondeo. Vidi quod Buchstorfius5, vir tibi soli comparandus, eo titulo edidit6, sed multa desidero ex Thalmudicis et Rabinicis libris amplius haurienda.

    Sunt et in Benjamini itinerario7, quod nuper melius editum videris, nomina quaedam partim functionum partim honoraria, quae explicationis egent.

    Vestri principis8 qui heic sunt legatos non alienos esse a resarcienda inter evangelicos ecclesiastica pace multum gaudeo eiusque rei gloriam tibi, vir praestantissime, tibique similibus ingenue tribuo; quorum optata operamque prosperet ὁ ἀϱχιποιμήν9.

    Vale, vir nate juvandis literis, et nos semper tuos crede.

    Scribebam Francofurti ad Maenum II/XII Augusti MDCXXXIV.

    T. Cl. addictissimus
    H. Grotius.

    Thomae Lansio10, viro rarae eruditionis, pro mei memoria rogo gratias meo agas nomine.

    De deliquiorum sideralium observatio[ne] meminero siqua peritus occurrerit.

    Adres: Eximiae eruditionis viro Wilhelmo Schickardo, orientalium linguarum et matheseos professori, Tubingae.

    Notes



    1 - Hs. Stuttgart, Hauptstaatsarch. Eigenh. oorspr. Copie Venetië, Bibl. de S. Marco, mss. Italiani Cl. XI, cod. XX col. 6789.
    2 - Axel Oxenstierna; zie no. 1928, p. 248 n. 8.
    3 - Vgl. no. 1930, p. 250 n. 10.
    4 - Zie no. 1930, p. 250 en n. 11 aldaar.
    5 - Johann Buxtorf d. Ä. (1564-1629), gereformeerd theoloog en hebraeïst.
    6 - Zie voor Buxtorfs Synagoga Judaica no. 1904, p. 219 en n. 3 aldaar.
    7 - Benjamin ben Jona, Masaot schel Rabbi Benjamin; zie - mede voor de door Grotius bedoelde uitgave - IV, p. 152 n. 1.
    8 - Eberhard, hertog van Würtemberg; zie IV, p. 40 n. 9.
    9 - Vgl. N.T. I Petr. 5, 4.
    10 - Zie over hem III, p. 239 n. 10.