eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1956. 1634 september 21. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ad literas tuas 16 Augusti scriptas, quas plane accepi veteres, nihil est, quod nunc respondeam, nisi de Ostfrisia non defuturum me occasionibus.

    Ad alteras vero 11 (?) Septembris datas scire te cupio discessisse jam Conventum2, satis honeste rebus adeo turbidis.

    De me adhuc videbimus. Ego non dubitabam, quin hoc mercatu habituri essemus Tragoediam meam cum sacris3. De iis, quae addenda mones, vis quicquam video dignum sacris adjungi, nisi forte natalitia4 mendis liberata; minime vero illud de Deipara5. De baptismi expositione6 fiat, quod vultis. Quid si Silva ad Thuanum7 addatur? Nam et ejus pars ad sacra pertinet. Cogita cum D. Vossio. Ad Vossium epistolam8 inscripsi Romano more ut et ad regem9 existimavique quae ei debentur praeconia, ita liberaliter in epistola posita, ut in ejus fronte non desiderarentur.

    285

    Caesarianarum copiarum pars maxima in Bohemiam gressa maximo metu has terras liberavit. Si unquam agitur Sophompaneas noster, vestitus Aegyptiaci, Aethiophici, Palaestini petendi essent a Salmasio10.

    Parentibus nostris et amicis omnia optamus fausta.

    11/21 Septembris 1634, Francofurti.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 851.
    2 - Zie no. 1954, p. 282 n. 6.
    3 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    4 - In Pascha, qui natalis vigesimus teriius; In Pascha anni MDCXIII, natalem trigesimvm; Pascha anni MDCXIV, qui natalis mihi XXXI. Zij zijn inderdaad alle drie opgenomen in de Hvgonis Grotii Silvae sacrae, toegevoegd aan de Sophompaneas en wel resp. p. 149 vv., p. 153 v., p. 154 v.
    5 - Dit gedicht schijnt verloren gegaan te zijn.
    6 - Baptizatorvm Pverorvm Institvtio alternis interrogationibus & responsionibus. Ex Balgicis rhytmis, quos in carcere Hagiensi Hvgo Grotivs fecerat, ab auctore Latinè reddita, p. 156 vv. van de Sophompaneas.
    7 - Hvgonis Grotii Silva, ad Franciscvm Avgvstvm Thvanvm, Iac. Avgvsti F. Excudebatur Lvtetiae Parisiorvm, MDCXXXIV met eigen paginering toegevoegd aan de Sophompaneas; eerder afzonderlijk verschenen te Parijs 1621; Ter Meulen-Diermanse, no. 137.
    8 - De opdracht aan Vossius, no. 1936.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Cl. de Saumaise; zie over hem no. 1943, p. 267 en n. 8 aldaar.